Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/214

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
64
GeorgI MarcgravI

brunna lanugine tectum per maturitatem citrini coloris ac ſplendentem. Cortex inſtar teſtæ ovi frangibilis, intus continet pulpam ſucculentam, flaveſcentem, quæ copioſa ſemina, lentium figura, magnitudine & colore continet. Pulpa illa admodum dulcis eſt & grata formicis; ab hominibus non comeditur.

Cap. V.
Atitara. Inqueri omnino.

A Titara vel Iatitara Braſilienſibus. Spina eſt foliis Sigilli Salomonis. In ſeptem, octo aut novem pedum altitudinem adſurgit, caudice ſatis craſſo, & acutiſſimis ſpinis ubique munito, unum etiam atque alterum de ſe ſpargens ramum majorem: per intervalla autem ambiunt ramuli fruticem, duos, tres aut quatuor pedes longi, aduncis & deorſum verſis ſpinis, viridibus, cum cuſpidibus brunnis, ſplendentibus: in his ramulis folia ſunt, interdum bina ſibi oppoſita, interdum unum ſolitarium, inodora, ſeſquipedem longa, duos & ſemis circiter digitos lata, ubi latiſſima, foliis Sigilli Salomonis aut Lilii convallium, planè conſiſtentia & colore ſimillima & in medio nervum ſecundum longitudinem tranſeuntem habentia: tres aut quatuor etiam acutiſſimæ ſpinæ rectæ muniunt folium infernè. Extremitas autem ramulorum ad unius circiter pedis longitudinem caret foliis, itidem ſpinofa & in modum ſagittæ tripliciter figurata. Folia hujus plantæ antequam ſe pandunt, arctè ſunt complicata in modum foliorum Palmæ, ramulo adhærentia, deinde ſe explicant. Hinc indè in hoc frutice provenit ſiliqua pede aut quindecim digitos longa, teres, duos aut tres digitos craſſa, & in utraque extremitate acuminata, paulumque incurvata, ubique per ambitum frequentiſſimis ſpinulis obſita, primo viridis, dein nigreſcit ac ſponte ſe aperiens promit ramum ex ſe more & modo palmæ nuciferæ in multos ramulos diſtributum, coloris ex flavo albeſcentis, cui floſculi multi, hinc copioſi globuli ſunt, qui in fructibus abeunt; quorum formam & conſiſtentiam Auctor non deſcripſit.

Jvqveri-omnano Braſilienſibus; ſpecies eſt herbæ vivæ. Fruticeſcens planta, caulibus quadratis, ſtriatis, viridibus, & frequentiſſimis ſpinulis flaveſcentibus munita: per intervalla autem ramuli ad latera extenduntur, duos aut tres digitos longi, itidem ſpinoſi, qui in extremitate ſunt duplices; hi porrò habent ut plurimum duo paria foliorum, nimirum bina & bina juxta ſe appoſita, ſeſquidigitum circiter longa, inferius albis pilis veſtita, ſuperius viridia & lævia, atque non ſerrata. Ad ramulos illos, qui folia tenent, ſingulos etiam duo, tres vel quatuor breviores pediculi, unum digitum longi proveniunt, cum capitulo rotundo, villoſo, albo, cui aliquid purpurei admixtum, quod floris eſt loco, quemadmodum in Herba viva majore. Poſt quemlibet autem florem productum octo, novem aut duodecim ſiliquulæ unum digitum longæ, juxta ſe inſtar rotæ poſitæ in orbem, longis pilis hirtis candidis veſtitæ, in quibus ſemen.

Planta hæc alata ſtatim contrahit & componit folia ſi vel leviter digito tangatur, quæ tamen paulò poſt rurſus explicat.

Annotatio. Franc. Ximenes, de Plantis Novæ Hiſpaniæ.

Pina-