Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/241

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
91
Histor. Plantarvm Lib. III

Folia maſticata ſtabiliunt gingivas & dentes: ſanant vulnera; idem poſſunt & fructus. Hæc ille. Ramulum quem ſupra damus exprimendum curaverat Clar. V. Car. Cluſius qui videndus in Curis poſterioribus & alibi. Meminit & hujus arboris Petrus de Cieca. Toto, inquit, hoc tractu conſpiciuntur magnæ & parvæ arbores, quas Incolæ appellant Molle; folia habent minuta, odore fæniculi, cortice adeo commendato, ut ejus decocto crurum dolores & inflationes ſumma cum utilitate foveantur: ex ramulis fiunt dentiſcalpia utiliſſima. Ex hujus fructu decocto in aqua, pro cocturæ modo, fit aut vinum ſive potio admodum bona, aut mel, aut acetum: tantoque in pretio ſunt hæ arbores apud Americanos, ut quibuſdam locis eas ſuis idolis conſecrent. Addunt nonnulli (inquit Cluſius) ejus arboris foliorum decoctum doloribus è frigida cauſa ortis auxilio eſſe: iſtius vero gummi, quod mannæ modo candidum eſt, lacte diſſolutum, oculorum caliginem abſtergere.

Audiamus & Garcilaſſum: Arbor Mulli, inquit, ſponte naſcitur in campis, dat fructus in racemis longis & anguſtis, qui ſunt granula quædam rotunda: folia ſunt minuta & ſemper viridia: granum maturum habet in ſuperficie parum admodum carnis, ſuavis & palato gratæ; reliquum amaricat egregie. Conſiciunt ex iis potionem confricando blande inter manus in aqua calida, donec dulcor omnis defricetur; cavendum enim ab amaro quod potum corrumpit. Percolant hanc aquam, ſervantque aliquot dies donec feces ſubſideant: potus eſt limpidus, gratiſſimus atque adeo ſalubris, preſertim illis qui affectibus renum aut veſicæ laborant; maxime ſi potus Maizy adjiciatur. Aqua eadem plenius cocta vectitur in optimum mel: & foli expoſita, additis neſcio quibus rebus, in præſtans acetum.

Ambaiba Braſilienſibus: Arbor hæc elegantem nanciſcitur altitudinem & fere rectam, ut plurimum & ſine ramis; quædam & ramos habent, ſed in ſummitate tantum. Cortex exterior ſimilis ficui, conſtans primo cortice tenui, cinereo & ſub eo, craſſo, lento ac viridi: lignum ejus album inſtar Betulæ, verum molle & quod facile poteſt ſcindi. Caudex mediocris craſſitiei, & totus intus cavus à radice ad ſummum uſque, & cavitas illa per interſtitia ſemidigiti ubique diſtincta eſt tranſverſali membrana, in cujus medio foramen rotundum, magnitudine piſi. In hac cavitate reperiuntur ſemper formicæ rubræ, ipſa coloris eſt hepatici. Verſus ſummitatem folia circumpoſita ut in Mamoiera, quodlibet innitens ſuo pediculo ſatis craſſo, unam, duos & plures pedes longo, exterius ruſſo, interius ſpongioſo: ipſum folium latum, rotundum, magnitudine integri folii chartæ expanſi, aut etiam majus, in novem aut decem lacinias ſectum, quarum centro infixus pediculus, à quo per ſingulas lacinias nervus ruſſus tendit per longitudinem & venæ eminentes per obliquum: ſuperius ſunt ſaturate viridia & inferius cinerea & videntur colorem in toto habere, qualem ſanguis cum aqua mixtus, hiſpida ut folia ficus: in extremitate laciniarum linea cinerea ſunt fimbriata. In ſummitate arboris cavitas continet medullam albam, ſucculentam & pinguem, qua Nigritæ vulnera ſua feliciter curant, ut & foliis junioribus, & certe ſignatura hoc monſtrat.

Incrementum autem ſumit arbor hoc modo: in ſummitate arboris exiſtit theca oblonga, foliacea, incana, quæ continet in ſe unum folium, & duos, tres vel quatuor minores thecas. Exteriore theca ſe aperiente arbor folio augetur & ſenſim fit altior, folium autem hoc in theca adhuc abſconditum, orbis menſalis amplitudinem habet, cum theca natura ſua aperitur; egregie complicatum reconditum jacet, & quod jucundiſſimum ſpectaculum, novum illud folium plane incanum et inferius ac dilute viride, ſuperius plane rubrum ut aluta prutenica &

eo mo-
M2