Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/248

E Wikisource
Haec pagina emendata est
98
GeorgI MarcgravI

Cap. IV.

Tapia. Icicariba cujus reſina vocatur Icica. Ibira. Andira Ibiariba. Nhua.

TApia Braſilienſibus: Arbor hæc in Fagi aut Quercus altitudinem aſſurgit: cortice lævi, cinereo; & multos habet ramos: folia autem in quolibet pediculo tria ſibi oppoſita, lævia, ſplendentia, ſuperne ſaturatius, inferius dilutius virentia, quatuor aut ſex digitos longa. In extremitatibus ramorum octodecim, viginti, triginta aut plures pediculi ſunt ceraſini, in quibus ſingulis flos conſtans quatuor foliolis albis, digitum longis, quodlibet habet ſuum petiolum, digitum fere longum, figura ferri venabuli & nervum ſecundum longitudinem ac venulas obliquas vireſcentes, ut folia alicujus arboris, & cum his alternatim poſita quatuor foliola brevia vireſcentia; inter omnia hæc enaſcuntur Staminula multa ſubruſſa circiter ſeſquidigitum longa: in medio denique horum erumpit pediculus duos aut ſemidigitum longus. Fructum fert rotundum, magnitudine mediocris pomi, qui quando maturuit flavus inſtar aurantii, ac corticem illi æqualem habens: interius autem plenus eſt lapillis duris magnitudine ſeminis ceraſorum, oblongis, flavis; & nucleum continentibus album. Circa lapides autem eſt pulpa alba, mollis, dulcis, ſaporis ac nauſeabundi odoris. Edulis eſt fructus. Lignum hujus arboris fragile, medulla alba Sambucina. Folia hujus arboris contuſa excellentiſſimum ſunt remedium contra malum hic perfamiliari quod vocant Bichos de cu, ſi exterius applicentur.

Icicariba Braſilienſibus, cujus reſina vocatur Icica: Arbor eſt alta, caudice haud ita craſſo, cortice glabro & gryſeo. Creſcit fere ad modum Fagi. Folia fert in ramulis, duo ſemper ſibi oppoſita, & tertium ſolitarium in fine, quidam ramuli habent ſex, bina ſibi oppoſita, & duo in fine, interdum duo vel tria paria in uno ramulo oppoſita & unum in fine: pyri foliis ſimilia, tres digitos longa, anterius acuminata, inſtar pergameni craſſa, læte viridia, ſplendentia, nervo ſecundum longitudinem & venis oblique diſcurrenibus. In ramis ubi ramuli foliorum oriuntur, proveniunt copioſi floſculi, racematim ſeu verticillatim congeſti, plane parvuli, quatuor folio-

lis vi-