Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/274

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tres partes ſponte dehiſcit. continetque intus globulum magnitudine ficus ſiccatæ, conglobatum ſeminibus obſcure brunnis, magnitudine grani ſinapis, ſed compreſſis quodammodo.

Nullius uſus apud incolas eſt fructus. Ligno utuntur ad Cinchas. id eſt, lembos piſcatorios & langadas. quibus incolæ utuntur in fluminibus trajiciendis, atque etiam in mari.

Capvt XV.
Betis Pitonia. Iamacaru. Inmacaru ſeu Caxabu.

B Etis Arbuſcula eſt, quatuor aut quinque tantum pedes alta, caudice recto, nodoſo, & digitum craſſo, pallide viridi & per totum punctulis albis maculato. Superius autem ad aliquot nodos ramos adipiſcitur, itidem nodoſos & ciuſdem cum caudice coloris; et in his ramis folia, nimirum ad quemlibet nodum, unum, & ſimul unum julum: quodlibet porro folium quinque. ſex aut ſeptem digitos eſt longum, linguæ figura, pallide viride ſeu flaveſcens, ſuperius ſplendens, & craſſitie Laurino folio ſimile. Iulus autem unium aut duos di-