
C Arana iba & Anana chicariri Braſilienſibus. Arbor Palmæ dactyliferæ magnitudine & altitudine; ligno duro, ruffo ſeu brunno, craſſis nervis intus conſtante, nullius uſus: cortice exterius gryſeo, & cartilagine à terra ad quoddam ſpatium ſquamato, ſquamis ordine cochleatim poſitis, quæ primo longiores, ſucceſſu, breviores fiunt, imo tandem decidunt, ſuperne initio facto; nam arbores adultiores caudicis medietatem ſuperiorem habent glabram ut Cocoeiro, inferiorem ſolum ſquamatam; ſquamæ autem nihil aliud ſunt quam reliquiæ ramulorum, qui decidunt arbore in altum aſſurgente, enaſcentibus aliis, tunc enim ſuperiores rami manent, inferiores excidunt relinquentes has ſquamiformes reliquias. Ramos porro ſuos in ſummitate orbiculatim expandit directe ſurſum, deorſum, & ad latus ut palma dactylifera, ſed longe elegantiori adſpectu. Ramus quilibet duos vel tres pedes longus, compreſſus, in utroque latere acuto, duris ſpinis nigris armatus figura dentiſcalpium referentibus: unum in cujuſque rami extremitate folium rotundum figura & ita plicis donatum ut manuarium umbraculum fæminarum (gallis paraſol) viridis coloris, ab extremitate ad medietatem fere introrſum ſectum in multa alia carinata folia foliis Palmæ dactyliferæ ſimilia; quodlibet ex his ſectis foliis circiter duos pedes eſt longum. Inter ramos folioferos alii prodeunt longiores, quatuor, quinque aut ſex pedes longi, in multos alios ramos & ramulos, lanugine albeſcente obductos, expanſi alternatim, & quaſi è vaginula prodeuntes, in his exſiſtunt floſculi pallide flavi, ſine pediculis, tribus foliis conſtantes. Poſt hos proveniunt fructus, figura & magnitudine olivæ, virides, amari, nec edules, nec ullius uſus. Secta hæc arbor nunquam renaſcitur è caudice; tarde quin etiam creſcit & longo tempore opus habet ut grandeſcat. Folia ſerviunt ad tegendas caſas & corbes faciendos: è ligno autem circos faciunt, quibus pecora & jumenta includunt, vulgo Curraes Luſitanis.
Annotatio. Ex nomine quis ſuſpicari poſſet hanc eſſe arborem quæ fundit reſinam illam quæ hodie magna copia Europæ infertur ex America Carannæ nomine, verum haud ita eſt, ſiquidem hanc ita deſcribit Fr. Ximenes. Tlahuililocan (quæ fert reſinam quæ ab Hiſpanis vocatur Caranna) eſt arbor grandis, trunco lævi, rubro & ſplendente atque odorifero; foliis oleæ fol. ſimilibus & decuſſatim ſive in crucem diſpoſitis; eſt acris atque mordax & nonnihil adſtringens. Reſina quam eliquat nominatur Caranna, obtinens eaſdem facultates, quas Tecomahaca atque adeo majores, licet non ſit in tanto uſu. Pulvis trunci aut corticis hauſtus valde corroborat cor & ventriculum; diſcutit flatus, corrigit quamvis intemperiem frigidam, ſanatque affectus uterinos. Cortex in aqua maceratus utilis eſt cordi; & hauſtus cum portione Cacao, prodeſt pectori & cordi: Fit ex hac reſina ceratum utiliſſimum adverſus varios dolores. Item oleum Americanis maximopere laudatum adverſus vulnera & hemorrhoidas: quod faciunt hoc modo: Recip. Terebinthinæ unc. viii. olei de Liquidamber unc. iii. Tecomahacæ, Carannæ, Balſami an. Vnc. ii. Pulverum Maſtich. Myrrhæ, Aloës, Thuris, Sanguinis Draconis, Sarcocollæ an. Drach. & ſemis; pulveriſentur ſubtiliter, & ubi reſinæ liquefactæ fuerint, miſceantur & incorporentur ſecundum artem. Vide Monardem cap. iii. obſervavi autem reſinam hanc adverſus dolores dentium, emplaſtro temporibus applicato, egregium eſſe remedium.

Copaiba Braſilienſibus: Arbor cui lignum rubrum, quaſi minio vulgari ſaturate tinctum, duritie fagino æquale, ex quo aſſeres lati fiunt ad varios uſus. Folia fert obrotunda aut etiam ovalia, quatuor aut quinque digitos longa, duos aut duos & ſemis lata, ubi latiſſima, in pediculis digitum longis, craſſis, nervo craſſo ſecundum longitudinem, & venulis pluribus tranſverſis, maxime conſpicuis poſtica parte. Florem fert mediocrem, quinque foliis obrotundis conſtantem. Fructus illius