Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/287

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
137
Histor. Plantarvm Lib. III.

quuntur fructus, videlicet copioſæ ſiliquæ, ubi maturuerunt fuſcæ: quædam unum, quædam tres, quædam quinque digitos longæ, digitum craſſæ, teretes & in tot ventres elatæ & loculamenta diviſæ, quot continent phaſeolos: quorum quilibet magnitudinem habet nuclei avellanæ aut fabæ vulgaris; in totum eſt miniati coloris, & prope hilum qui fuſceſcit, parvam habet maculam nigram: interius autem ex albo flaveſcit. Nullus ejus uſus apud incolas.

An Coral arbor? Vide Car. Cluſium in Appendice ad Hiſtor. Rar. Plantarum.

Cap. XIV.
Cabui Iba. Pacoeira. Banana. Inaja guacaiba ſive Coqueiro.

C Abvi Iba Braſilienſibus, Pao amorello Luſitanis: Arbor magna & alta, ramos & folia diſpoſita habens pene ut Viſquiero, ſed minora, & Tamarindiferæ arbori ſimilia.

Nihil præterea de hac arbore ab Auctore obſervatum inveni.

Pacoeira Luſitanis, non eſt naturalis Braſiliæ: in Congo vocatur arbor Quibuaaquitiba & fructus Quitiba, Braſilienſibus Pacobete, Luſitanis Pacoba. Ex radice propagatur hoc modo: Primo erumpunt folia duo aut tria in fiſtulam convoluta, paulo poſt ſecundo ſe produnt ad quodlibet latus unum, in medio eſt fiſtula foliacea, & ſic ſenſim planta trium aut quatuor menſium ſpacio, in quinque, ſex, ſeptem pedum altitudinem adoleſcit, caudice tibiam humanam craſſo aut paulo craſſiori, ſpongioſo, foliis convolutis ſimilis, & uno ictu facile diſcindi poteſt. Superius octo, novem, etiam duodecim folia expandit elegantia; quodlibet quatuor, quinque, interdum & octo pedes longum; quatuordecim aut quindecim digitos latum. In utraque extremitate paulo anguſtius, nervo ſecundum longitudinem digitum humanum craſſo, qui etiam ſex aut ſeptem digitos craſſus, per ſex aut ſeptem digitorum longitudinem ſe exſerens è folio, pediculus folii vice fungitur. Nervus hic in ſuperiori ſuperficie tanquam canalis excavatur & tranſverſim lineæ ſubtiles à nervo ad latera extenduntur. Suntque folia eleganter viridia, ad tactum lævia & ſolida inſtar chartæ membranaceæ, eodemque modo crepitant: Ideo non diu integra manent, ſed à vento agitata dilacerantur tranſverſim ſecundum ductum ſtriarum, & ſtrepitum excitant commota. Ex ſummitate caudicis hujus ſpongioſi, ſeu è medio foliorum prodit ramus ſeu brachium. Ramus hic primo quaſi ſemipedem longus, tener & pollicem humanum craſſus, in extremitate ſua continet corpus turbinatæ figuræ, magnitudine ſtrobyli majoris circiter quinque digi-

tos lon-
S