Gvilielmi Pisonis, M.D. liber secvndvs, Qui agit DE ENDEMIIS & FAMILIARIBVS MORBIS IN BRASILIA. CAP. I. De Febribus.
QUEMADMODUM multa in tam craſſa barbarie cruda vel corrupta, arteque Hippocratica indigna reperiuntur: ſic etiam non pauca utiliſſima, antiquitatem redolentia, quæ vel eruditiſſimos Medicos advenaes diſciplinæ ſubjiciunt, obſervanda occurrunt. Quippe cum multarum artium rudimenta vel ab ipſis animantibus brutis (quibus benigna mater natura arte inſita imprimis curandi morbos deſtitui noluit) ad nos redundare fatendum ſit. Quis dubitet ab his mortalibus licet remotiſſimis à dogmatica & rationali medendi arte, non plurima nobiliſſima & ſecreta remedia atque antidota, medendique modos veteribus incognitos, quotidie ad poſteros derivari? Quibus paulatim ad manum traditis, & tandem quaſi in ſuccum & ſanguinem à Rationalibus converſis, doctorum Scholae & libri ſuperbiunt. Experientia enim tum authorum teſtimoniis conſtat, omnes paſſim fervidarum plagarum Incolas Empyricos, morborum cauſis neglectis, ſumpta indicatione à morbis & ſymptomatibus ad duo potiſſimum auxilia, ſcilicet evacuandi & refrigerandi præcipites ferri atque ibidem ſubſiſtere. In quibus medendi conatibus, quantum vel ſibi conſent, vel deficiant, ſolertiores facile viderint: ex hac qualicunque Medicina Braſilianorum à me per ſeptennium obſervata & quam potui ſuccincte tradita.
Java, vaſta illa Indiae orientalis Inſula, octavo circiter à linea Æquinoctali ſicut Braſilia gradu verſus Auſtrum, ab intermittentibus febribus habetur immunis, paucoſque morbos qui certam periodum cum intermiſſione obſervent, iſtic graſſari teſtatur J. Bontius, in Indiis quondam Archiater. Morbis autem epidemiis & peſtilentialibus, tum Synochis putridis, omnibuſque febribus continuis habitatores affliguntur. Idem de Angola, ejusdem nobiſcum latitudinis gradu, à Medicinae peritis Jeſuitis accepi. In Regno Peruano & Chilensi provincia, regionibus à tergo Braſiliae oppoſitis, ſed frigidioribus, promiſcue peſtem, omniumque febrium genera, ſicut in Europa reperiri, teſtatur ſenex Hiſpanus, quondam in Potoſi practicus feliciſſimus. Braſilia peſte, caeteriſque epidemiis & graſſantibus quidem plane deſtitutur: non æque tamen febribus, Synochis & putridis, cum impeditae circulationes & ventilationes, facile obſtructiones & putrefactiones generent, accedente fructuum fugacium & horariorum nimis frequenti uſu, ac ambiente aëre calido & humido.
Febres continuae ardentes ex bile eruginoſa ortae & cum furore aliquando inſurgentes, omnium ſapiſſime hic reperiuntur. Tertianis quoque cæteriſque intermittentibus veris & ſpuriis, hæc terra non caret, quæ cum exquisitæ & ſimplices non raro ſint, vehementius citiusque terminum ſolent abſolvere. Noſtrates imprimis Baccho indulgentes, præter jam enarratas febres