febres, Quartanas non minus hic quam in Europa graves, lic& minus durabiles incurrunt, quod ingentem aduſtionem recipiant humores æſtate exiſtente ſicca, ab conſumptionem tenuiiſſimi, & permanſionem acerrimi & craſſiſſimi. Quibus, malo exiſtente in Hepate, non raro Hydrops ſuccedit.
Quotidianæ rariſſime hic dantur. Cum Galeno aſſerere audeo, me numquam quoque ullum juvenem aut virum, natura calidos utcunque & bilioſos, iis febribus corripi vidiſſe, excipe pueros voraces, hyeme imprimis exiſtente calida & valde humida. Ephemeros ob accentione spirituum, vel ex ſola mora ſub Sole verticali experimur, quas multa frigidæ irroratione per totum corpus facta, Empyrici reſtituunt in athletis, inſtinctu naturali, an Hippocratis & Galeni præceptis ducti, ignoro.
Hi plerique morbi prognoſi & curatione aliquando ab Europæis differunt, iiſque partim ex v&erum inſtitutis, medemur. In quibuſdam vero, Regioni, victui, cæteriſque admodum ab Europæis diverſis, plurimum concedendum. Empyrici ſolertiores ſynochos illas atque ardentes continuas promiſcue ſanguinis creberrima miſſione, tribus modis, ſcilic& venarum arteriarumque ſectione & cutis ſcarificationibus inſtitutis; accedente frigidæ potu & ſola ptiſana ex radice Mandioca facta, paſſim emendant. Nonnulli vero potioni ex aqua fontana, cum ſacchari momento & recenti Limonum ſucco, ad ſyrupi conſiſtentiam coctæ, ſe fidunt, eamque calidam felici cum ſucceſſu reiterant, bis terve de die, atque hoc modo turgentem fervidum illum humorem, aciditate tanta fremant ſedantque: ſicut in olla bullienti ſæpe contingit.
Somnum per externa ſoporifera, eorundemque haustus conciliant, (ad amara quoque Ægyptios confugere teſtis eſt Proſper Alpinus) tum imprimis cum imtempeſtivæ, ut ſolent, comitantur vigilæ, atque febris ſubjectum effœminatum, atque ab immoderata forte venere exhauſtum, corripuerit, ut Luſitanis pariter ac Indis frequentiſſime contigit. Tunc enim præſens jactura virium & ſpirituum humorumque accenſio, magnis illis remediis evacuantibus omiſſis, per narcotica, quæ coagulo ſint ruentibus humoribus, reſtitui poſtulat: quod totius corporis, præcipue capitis Unctione & diverſis medicamentis, accedente viſcida quadam & frigida materia è ramulis cardui littoris contuſa, inſtituitur.
Porro neglectis in horum morborum principiis, ut ubivis terrarum, ita in Indiis nocet, nec attendendum ad Avicennae conſilium, qui non nisi poſt concoctiones, venas ſecandas præcipit, principio & ſtatu morbi jam elapſis. Febres enim acutæ quæ mentem dejiciunt, adeo invalescunt, si ipſo ſtatim initio magna illa enarrata remedia non adhibeantur, ut non raro lethum ſecum trahant. Ita ut poſt ſecundum diem non movendum, quod motum non eſt: imo in acutissimis turgente materia ſæpe poſt primum, ob exoluas vires ſilendum eſt. Cujus rei veritas ut experientia deprehensa in Græciæ inſula Co, ſic indeſ magis magiſque in Braſilia elucet. Atque has quidem ſanguinis evacuationes inter advenaſ & noſtrates potiſſimum ſtrictius obseruandas censebis, quod Luſitanorum calori aſſueta corpora, ampliſſvas, raraqͤ pinguedine inſarca; Indorum ſolida, denſa & compacta utilius & diutius fatigare licet. A prima namque infantia ad ipſam uſque ſenectam (quæ utraque valida & ſirma ut plurimum eſſet), cito, tuto & jucundo non tantum Chirurgi, ſed amici proſpero ſucceededunt, venas incidunt. In illo Rhaſin, in hoc Avicennam imitantes, invitis tot Galeni aliorumque veterum interdīctis. Ceſiſque illud dictum lib. II. respicient, non quæ ætas fit, neque quid intus in corpore geratur, ſed quæ vires ſint. Ea tamen cautione, ut quantum Europaeis & Borealis bus iteratione & promtitudine præſent; tantum illi quantitate, quæ unica vice fit, deficiant. Nec umquam Hippocratis praeceptum affectus memini, ut ad animi deliquium sanguinem emiſerint, quod requiſita ad id uno subjecto raro concurrant. In vegeto & juvenili plethoric corpore vix ſeptem uncias excedunt, quater tamen, imo quinquies die eodem fec liciter inciſionem repetunt. Raro hirudinibus, quæ ſunt Europaeis minores, utuntur. Scarificationibus autem frequentissimis; tum & cucurbitulis cornicis rite applicatis, phlebotomia defectum in mulieribus pinguioribus, senibus debilioribus & infantibus molliori carne prædictis optime ſupplent. Solus cornearum cu(cur)bitularum apud Americanos uſus exiſtit; eaeqᵴ sunt τaurorum parvæ perpolitae, quibus altera extremitas latissima, altera angustissimima parvo meatu conſtat, quas non igne vel aqua calenti, ſed oris ſuctione, retracta reſpiratione cui validissime affigunt, reiterantque pro libitu. Quam tutum & validum sit remedium uſus cucurbitularum contra plurima mala externa & interna, præter Galenum & Ceſum, Oribasius de Herodoto refert lib. VIII. cap. 17. Hoc idem faciunt Sanguinem volentes trahere eadem cute ſcarificata; hinc copioſior quam cucurbitulis educi ſolet. Verum dictæ illæ magnæ ſcarificationes abſque cucurbitulis, nec attrahendi modo nec sanguinis quantitate cum Europæorum conveniunt, quippe