Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/350

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
200
GeorgI MarcgravI
Cap. VI.
Iabiru. Iabiru guacu. Manucodiata.

I Abirv Braſilienſibus, Belgis vulgo Negro. Avis hæc magnitudine ſuperat Cignum. Corpus illius quatuordecim digitos longum: collum totidem, & brachii humani habens craſſitiem. Caput ſatis magnum, oculi nigri, roſtrum nigrum directe extenſum, & ſuperius verſus extremitatem paulum incurvatum; undecim digitos longum, duos & ſemis latum, verſus exteriora acuminatum; eſtque ſuperior roſtri pars paulo altior & major inferiori. Caret lingua & ſub gutture ingluviem habet mediocris magnitudinis. Crura longiſſima, duos nimirum pedes: ſuperiora enim unum pedem & digitum longam, & mediam partem pennis nuda; inferiora undecim digitos. Sunt autem crura recta, nigricantia, & quaſi ſquamata, digitum medium craſſa. In pedibus digiti quatuor, tres anterius, unus poſterius verſus; quorum medius quatuor digitos longus, cæteri paulo breviores. Tota avis veſtitur albis pennis inſtar cigni aut anſeris. Collum fere totum, nimirum octo digitorum, longitudine à capite numerando, caret pennis; ac hujus medietas cum capite tegitur nigra cute, reliqua alba cute. Sed puto in cute hæſiſſe pinnulas albas, & fuiſſe abreptas. Cauda lata deſinit cum extremitate alarum.

Iabirv Gvacv Petiguaribus, Nhandu apoa Tupinambis; Belgis Scurvogel, Roſtrum habet magnum, ſeptem & ſemis digitos longum, in extremitate teres & inferius incurvatum; caret lingua & roſtrum inferius canum eſt. In ſummitate capitis mitram oſſeam coloris albi & cinerei mixti gerit. Oculi nigri & pone eos aurium foramina ampla. Collum decem digitos longum, cujus medietas, uti & caput, plumis, at cute ſquamoſa cinerea eſt tecta, cujus ſquamæ albicant. Corpore æquat Ciconiam; caudam habet brevem & nigram, cum qua alæ definunt. Crura ſuperiora ex parte albis veſtita pennis, cætera tota cinerea, & quidem ſuperiora crura longa ſunt digitos octo, inferiora ſex aut paulo plus: digiti pedum quatuor ut in priore. Totum corpus & collum albis veſtitur pennis & à collo longiuſculæ pennæ pro-

pendent