P Rima ſpecies: magnitudine Hirundinis: in totum viridis coloris: cauda longiſſima roſtro nigro adunco.
Secunda: Tui aputejuba, viridis in totum & quidem dilutius in reliquo corpore, in ventre flaveſcens, in alis obſcure viridis. Cauda longiſſima: magnitudinis ejuſdem cum priori; oculis magnis, ſubnigris, circello ex pennis circa oculos luteo, & ſupra roſtrum, quod nigrum & aduncum, in capite maculam habet magnam ex pennis Auraici coloris.
Tertia Tvitirica, paulo majores ſunt Guineenſibus, in totum viridis coloris, qui tamen in dorſo & alis plerumque ſaturatior, in reliquis partibus dilutior: roſtro incurvato incarnati coloris: oculis nigris; pedibus cæruleſcentibus; cauda paulum ultra extremitatem alarum protenſa. Admodum hi manſueſcunt, & cibum ex alicujus ore capiunt & manibus ſe tractari ſinunt. Item inſtar Pſittacorum garritum addiſcunt.
Quarta: magnitudine ſturni, ejuſdem coloris cum ſecunda ſpecie, ſed breviori cauda.
Quinta Iendaya: ſunt magnitudine merulæ aut minoris Turdelæ, roſtro & cruribus nigris, oculis nigricantibus, circulo aureo, exterius albo: dorſum, alæ, & cauda, ut & anus, viridibus pennis veſtiuntur quibus thalaſſinus mixtus: extremitas alarum quodammodo nigroſcit. Totum caput, collum & pectus flavi coloris ſunt, cui luteus intermixtus.
Sexta Tviete, magnitudine Alaudæ, in totum dilute viridis coloris. At initium alarum egregie cæruleum eſt, & omnium pennarum in alis oræ cæruleæ, ita ut complicatæ, quando quieſcit avis, maculam longam cæruleam prope oram lateralem alæ oſtentent. In dorſo ad exortum caudæ uſque etiam macula cærulea eſt. Cauda brevis. Roſtellum incurvatum, incarnati coloris. Crura & pedes cinerei.
Septima: Tvipara Tupinambis, magnitudine Alaudæ, in totum dilute viridis coloris, cauda brevior, ita ut cum alis deſinat: Roſtro incarnato; cruribus gryſeis. Prope roſtri exortum in fronte, maculam habet ſemilunarem miniatam, quaſi coronam; quæ & inferius eſt, in cujuſlibet alæ medio lutei ſeu vranici coloris. Nidificant in cumulis à formicis relictis, qui in arboribus reperiuntur.
Pſittaci & Tui ſemper catervatim volant, nimirum bini ac bini juxta ſe invicem: Sylvæ his plenæ ſunt, & ſæpe quadringenti & quingenti ſimul volant, ſtrepitum magnum clamore excitantes. Conſident in altiſſimis arboribus: nidificant potiſſimum in mediterrancis. Caro boni ſa poris ſi aſſetur, maxime Perroquet.
Araracanga Braſilienſibus, Pſittacus maximus; majores ſunt corvis noſtratibus.
Caput magnum, ſuperius planum & latum habet, oculos pulchros, cæſios, pupilla nigricante: oculos autem exterius ambit membrana alba, ut & maxillas & roſtrum inferius: hæc ſubter οculos ſemilunari forma eſt producta. Roſtrum incurvum, magnum, ſuperius albicans, inferius nigrum: linguam habet ut. Pſittacus & eodem modo edit. Voces etiam quaſdam ſonare diſcit. Roſtrum ſuperius tres circiter digitos longum, altum ſeu latum: Crura & pedes ut Pſittacus habet nigros. Totum caput, collum, pectus, venter, crura ſuperiora & cauda inferius, ut & initium alarum ſuperius elegantibus rubris pennis veſtiuntur, per medietatem autem alæ tectæ ſunt viridibus, extrema autem medietas alarum uſque ad finem cœruleis ornatur. Extremitas dorſi prope anum ſuperius & cauda cœruleis conſtant, quibus aliquot brunni coloris admiſcentur. Cauda longa eſt decem circiter digitos & longe prominent ultra ſinem alarum.
Araravna Braſilienſibus. Figura alteri ſimilis, ſed alterius coloris. Roſtrum nigrum, oculi cæſii, pupilla nigra. Cutis circa oculos alba nigris pennulis variegatur