quaſi acu picta eſſet. Crura & pedes fuſci coloris. Caput anterius ſupra roſtrum mitellam habet viridibus pennis: ſub roſtro inferiori ambiunt guttur pennæ nigræ. Colli autem latera, reliquum guttur, totum pectus & inſimum ventrem tegunt pennæ flavi coloris; Extremum caput, collum poſterius verſus, totum dorſum & alas exterius cœrulei. Extremitatibus alatum plumæ flavæ ſunt admixtæ: cauda conſtat longis pennis cœruleis, quibus aliquot flavæ immiſcentur. In genere autem cœruleæ pennæ interius ſunt nigræ & quodammodo etiam nigredinem ad latera de ſe ſpargunt.
Anaca Braſilienſibus: Perroquet, magnitudine Alaudæ. Roſtrum fuſcum, aduncum. In capitis ſummitate epatici coloris pennæ, ad latera circa oculos brunni; guttur cinereum, collum ſuperius & latera viridis. Venter habet pennas ex brunno rufeſcentes. Dorſum viride maculam habet dilute brunnam. Cauda quoque dilute brunna. In alarum initio ſanguinea macula ſive fimbria eſt: reliquum alarum viride; extremitas thalaſſini coloris. Crura ſuperius viridibus veſtita pennis, inferius cute cinerea, unguibus nigricantibus. Elegans plane avis.
Maracana Braſilienſibus, avis Pſittaco plane ſimilis (cujus & ſpecies) ſed maior plumæ totius ex gryſeo ſub cœruleſcunt, clamat ut Pſittacus. Fructus amat, Murucuja imprimis.
Maracana Braſilienſibus, itidem Araræ ſpecies minor; magnitudine Pſittaci, figura Araræ, cauda longa tali, roſtro, & cute circa oculos. Roſtrum nigrum, cutis circa oculos alba, punctulata plumulis nigris. Oculi flaveſcentes, pupilla nigra. Totum caput, collum & alæ ſaturate viridis coloris uti in Amurucurica ſummitas capitis dilutior & quodammodo cœruleſcit. Cauda ſuperius viridibus & in extremitate cœruleſcentibus, inferius ſaturate rubris conſtat pennis. Alæ interius etiam rubræ, exterius virides & extremitates cœruleæ obſcure. In exortu cujuſlibet alæ maculam habet miniatam. Super roſtri exortum, ſuperius maculam habet parvam fuſcam. Crura & pedes fuſci. Clamat Oe, Oe, Oe.
Qviivbatvi flavus eſt totus, magnitudine Tuiapara; roſtro incurvato gryſeo, oculis nigris. Extremitas alarum obſcure viridis eſt: cauda longa flava. Crura coloris incarnati. Facile & valde manſueſcit.
Paragva Pſittacus eſt niger, magnitudine Aiurucariu, pectore, dorſo & ventre medietate anteriore inſigniter rubro. Oculis nigris, circello rubro. Roſtro fuſco ſeu obſcure cinereo. Cruribus & pedibus obſcure cinereis.
Tarabe Braſilienſibus, Pſittatus eſt viridis, maior quam Paragua, capite rubro & pectore atque initio alarum. Roſtro & pedibus obſcure cinereis.
Aivrvcatinga Braſilienſibus, Pſittacus magnitudine pulli gallinacei mediocris, totus viridis, oculis rubris & circa oculos cute alba. Roſtro albo & cruribus albis. Caudam habet longam, viridem.
Aivrvapara Braſilienſibus, in totum convenit cum præcedenti, ſed minor eſt.

Ipecv Braſilienſibus. Corta pao Luſitanis. Avis magnitudine columbæ. Colli longitudo duorum digitorum, corporis autem quatuor, & caudæ item quatuor, crurum fere ſeſquidigiti, in pedibus quatuor habet digitos, duos antrorſum, duos retrorſum verſos ut in Pſinacis. Caput veſtitur pennis cinnabrii coloris, in quo & criſtam habet inſtar Columbæ: collum ad roſtrum uſque inferius nigrum, ut & ſuperius; in utroque autem latere linea eſt alba, craſſa, quæ diviſim ad dorſum protenditur. Alæ exterius totæ nigræ, interius albæ; cauda nigra; in ventre & cruribus ſuperioribus pennæ ſunt nigræ & albæ. Roſtrum illius rectum, acutum, ſeſquidigitum longum, quo arborum cortices exſcindit ut Picus.
Urvbv Braſilienſibus, vulgo een Menſcheneter; Avis rapax, magnitudine Milvii aut Niſi, pedibus gallinaceis ſubalbicantibus, cauda longa, & alis ea longioribus. Pennæ totius corporis ſunt nigræ cum pauxillo ravi coloris hinc inde mixtæ. Caput habet parvum, figura pene gallinarum Indicarum, cute tectum paululum rugoſa. Inſummitate autem capitis ſecundum longitudinem quaſi dividitur cutis, & in ſiniſtro latere capitis infra oculum crocei eſt coloris, ſupra oculum cœrulei, in ſummitate item, reliqua parte