Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/368

E Wikisource
Haec pagina emendata est
218
GeorgI MarcgravI

Annotatio. Hanc avem deſcripſi ex Auctore Luſitano; Americæ deſcript. lib. xv. cap. 7. Vnde hæc Autor noſter hauſit pæne ad verbum; ſed prætermittit pennarum colorem; eſt enim flavo pectore, reliquo corpore pene nigro: quanquam habui plures illius exuvias, in quibus egregie miniata plumulæ intermixtæ erant. Habeo & roſtrum avis itidem leviſſimum & magnæ molis, quod ſuperiori parte eminens cornu habet & ſuperiori parte retinentum, & cavum, coloris incarnati, uti & roſtrum: non poſſum autem affirmare utrum è Braſilia an vero India Orientis ſit allatum: & noſtri qui in Braſilia vixerunt non meminerunt ſe ibidem vidiſſe: Tucana autem ibidem frequentſſima eſt, præſertim verſus meridiem & Flumen de Ienero.

Anhinga Braſilienſibus Tupinamb. Mergi aquatici ſpecies elegans; corpus excepto collo, anatis domeſticæ Europeæ habet magnitudine: roſtrum rectum, haud craſſum, acutiſſimum, tres digitos longum, & per roſtri medietatem anteriorem tam ſuperius quam inferius duplicem ordinem acutiſſimorum hamulorum retro verſorum: caput parvum, longitudine colli, ſerpentini æmulum, paulo plus ſeſquidigito longum: Ocellos nigros, circulo aureo: collum tenue, teres, pedem longum, corpus autem tantum ſeptem digitos: crura brevia, ſuperiora duos digitos longa, pennata, inferiora vix ſeſquidigitum: quatuor digitos, tres anterius verſus, membranis junctos more anatum aut corvi aquatici, quartus digitus brevior ad latus inferius extenditur, itidem membrana reliquis connexus; unguibus lunatis omnes acutiſſimis: Caudam latam, decem digitos longam, duodecim pennis conſtantem; alæ circa medietatem caudæ deſinunt.

Roſtrum gryſeum eſt & poſt exortum paulum flaveſcit. Caput totum & collum plumulis ſubtiliſſimis tegitur ad tactum holosericum referentibus; coloris in capite & collo ſuperius ex gryſeo ſubflaveſcentis: ſub gutture & in collo inferius gryſei coloris, ut pelles illæ (verhfelle vocant) ex quibus mitræ fiunt muliebres, & ad tactum & adſpectum illius pellis pilos refert. Totum pectus & infimus venter & crura ſuperiora plumis mollibus veſtiuntur coloris argentei: initium dorſi pennis fulcis, ſed quarum quælibet in fui medio maculam habet oblongam ex albo pallide flavam, ita ut punctulatim appareat: reliquum dorſi nigras habet pennas. Alas obtinet longas, quarum initium totum ejusmodi brevibus pennis tegitur uti initium dorſi, ſequitur ordo mediam partem, id eſt, uno latere canarum, altero nigrarum: remiges autem nigræ ſunt. Cauda nigris ſplendentibus pennis conſtat, quarum extremitas gryſea. Crura & pedes ex obscure flaveſcente gryſei ſunt coloris. Soletſiſſima in capiendis piſcibus: nam more ſerpentum contracto prius collo ejaculatur roſtrum in piſces, ac unguibus eos prehendit. Carnem illius comedi, ſed haud multo melior eſt quam caro Lari.

Ipecati Apoa Braſilienſibus: Pata Luſitanis, id eſt, Anſer, nobis Anas ſilveſtris, magnitudine anſeris octo vel novem menſium, figura plane ut noſtrates anates. Venter & interior pars caudæ, collum totum cum capite pennas habet albas, dorſum uſque ad collum, alæ & ſummitas capitis nigras, cui viriditas mixta ut in noſtrarum anatum colli. In collo & ventre albis pennis nigræ paſſim ſunt inſperſæ. In his differt à noſtratibus, quod ſit primo major: ſecundo roſtrum anatum quidem, ſed nigrum & in extremitate aduncum. Tertio ſuper roſtrum criſtam gerit carneam, craſſam, latam & rotundam fere, nigram, albis maculis inſignitam. Criſtæ altitudo ea dem; inter criſtam & roſtrum (in ſummitate nimirum roſtri) foramen tranſverſum magnitudine piſi eſt, ab utroque latere conſpicuum, quod naruum vice fungitur. Quarto pedum & crurum color non ruber ſed è cinereo fuſcus.

Carnem