Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/372

E Wikisource
Haec pagina emendata est
222
GeorgI MarcgravI

erant; Fætus amnioni includebatur, more aliorum animalium, habebat pilos, dentes, ungues, imo totus erat perfectus. Vaſa umbilicalia inſtar funis erant contorta, ut in reliquis animantibus. Cor fœmellæ duas inſinges habebat auriculas, cavas. In ventriculo os ſuperius duos digitos tranſverſos à pyloro ſeu inferiore ore: eratque in altera parte ventriculi ubi alias communiter ſuperius os eſſe folet proceſſus inſtar inteſtini ſpithamæ longitudine, ſed nullum exitum habens. In ventriculo plane viridis materia foliorum arboris comeſtorum inveniebatur. Papillas duas in pectore habebat, eodem modo & fœtus; mammæ igitur ibi. Corium illius ſolidiſſimum & tenax. Animal ſine dubio vivax. Inteſtinis omnibus exemptis adhuc ſe movebat & pedes contrahebat ut vivum ſolet, quando pendens ad ſomnum ſe componit. A junctura pedis cum tibia tres nervi ſolidiſſimi, ad quemlibet unguem unus intenſus tendit, quibus ungues incurvare & validiſſime ſe ſuſtentare poteſt.

Annotatio. Vidi hoc animal vivum è Braſilia allatum, figura cum Icone ſatis bene conveniebat: præterquam quod collum non erat ita longum quam dedi in deſcript. Americæ pag. 618. ſub nomine Vnau. Quemadmodum & ſub nomine Hay. lib. xv. cap. v. ſed monendum duco, poſteriorem figuram à Theveto acceptam minime quadrare; quanquam eandem Geſnerus expreſſerit: ſiquidem non eſt ventre tam pendulo, & unguibus magis incurvis, & caudam habet breviorem. De ſumma tarditate ſatis convenit, quam in vivo cum admiratione obſervavi: brevi autem interiit, antequam plura poſſem obſervare. Male autem Geſnerus ipſi Arctopitheci nomen indidit, nihil enim commune habet cum Simiis.

Cap. II.
Carigueya. Tajibi.

C Arigveya Braſilienſibus, aliquibus Ivpatiiima, Petiguaribus Taibi (Lerio Sarigoy. Ximeni in N. Hiſpania Tlaguatzin) animal eſt catuli ſeu mediocris felis magnitudine: caput vulpinum habet, ore acuminato, eſtque inferior pars oris paulo brevior ſuperiore: linguam longam, quam tamen os aperiens & morſum minitans non exſerit, quamvis poſſet, ſed verſus poſteriora attollit: dentes inſtar felis ſeu vulpis, anterius nimirum tam ſuperius quam inferius parvulos, hinc quatuor longos caninos, ſuperiores quidem longiores, inferiores breviores, hinc iterum ſex alios & dein molares: nimirum ſedecim molares, duodecim intermedios, quatuor caninos, & inciſores parvulos in inferiori mandibula octo, in ſuperiori decem, nam duos majuſculos in medio habet more leporis. Nares habet patentes; oculos pulchros, rotundos, nigros: aures pro mole corporis amplas, longas, latas, vulpinas, quas erectas gerit, ſed conſtant tenui membrana glabra, tranſlucente, albitudine tranſlucente, cui fuſci aliquid admixtum. Barbam habet felinam pilis nigris, ſub mento autem ſunt breves, in ſuperiore parte oris longiores, ſupra oculos ad iugi & tidem in utraque gena. Caput tres digitos aut paulo plus longum; aurium qualibet duos digitos longa, ſeſqui fere lata. Collum breve nec ſupra digitum longum: reliquum corpus ſeptem digitos uſque ad caudæ exortum: cauda pedem longa quam curvatam geſtat, nam ea ſe arborum ramis more ſimiæ adpendet. Pectus latiuſculum. Crura duo anteriora breviora, nimirum quodlibet tres digitos longum, poſteriora paulo plus quatuor. Pedes anteriores quinque digitis inſtar manus conſtant, unguibus albis inſtar avium curvis: poſteriores longiores, uti in cercopithecis eſſe ſolet, item quinque digitis ut manus. Pilis veſtitur longis, ſed qui in capite, collo, infimo ventre & cruribus breviores: pili autem capitis, colli inferius cum fine ventris & caudæ inferius prope exortum ſunt flavi: ſecundum longitudinem autem capitis per oculos & medium capitis tendit ampla nigra ſtria; collo ſuperius etiam nigri pili admiscentur. Per totum autem dorſum, latera, & caudam ſuperius prope exortum maximam partem nigra eſt, ſed leucopæis pilis admixtis. Cauda ab exortu ſuo tantum ad quatuor digitos piloſa eſt, reliqua parte nuda, ubi cute veſtitur ad quatuor digitos nigra, quatuor digitos ultra albicante, ſuſco colore intermixto. Cauda

rotunda