rotunda eſt, & ſenſim attenuatur. Mirum autem animal: nam in infimo ventre prope crura poſteriora pellis ejus dupla eſt & exterior rima ſiſtens duos & ſemis digitos longa, factique quaſi burſam, quam Braſiliani vocant Tambejo, pomi aurantii majoris capacem: eſt autem burſa hæc intus piloſa & continet mammas in interiore pelle ad ventrem, octo papillas: burſa autem os arcte clauditur ut non appareat, niſi duobus digitis ab invicem diſtendatur.
Hæc burſa ipſe uterus eſt animalis, nam alium non habet, uti ex ſectione illius comperi: in hac ſemen concipitur & catuli formantur: & hæc ipſa quam deſcribo, beſtia ſex catulos vivos & omnibus membris abſolutos, ſed fine pilis in hac burſa habebat, qui etiam hinc inde in ea movebantur; quilibet catulus duos digitos erat longus: in ea tamdiu retinentur donec ipſi ſibi victum quærere poſſunt: interea tamen interdum progrediuntur foras & iterum ingrediuntur. Teſtes ſub ano habebat animal interius jacentes. Pellis ejus facile detrahi poteſt ut vulpina aut leporina, modo in ventre incidatur: ſeſt et animal inſtar vulpis aut Martis: mordax eſt; veſcitur libenter gallinis, quas rapit ut vulpes, & arbores aſcendendo avibus inſidiatur: veſcitur quoque ſacchari cannis; quibus ſuſtentavi per quatuor ſeptimanas in cubiculo meo, tandem funi cui alligatum erat ſe implicans ex comprehenſione obiit: mortuum ſecavi & pellem tomento repletam ſervavi. Mas fœminæ per omnia ſimilis, bene teſticulatus, in burſa pendulas teſtes more Cati gerens.
Annotatio. Dedi huius animalis deſcriptionem è Fr. Ximene, in deſcript. Americæ lib. v. cap. iv. è qua huc tantum accerſo: Cauda huius animalis eſt ſingulare & mirabile remedium contra nephritidem, nam ſi conteratur & ex aqua haurienda detur quantitate unius dragmæ, aliquot vicibus jejunis, mitifice mundat ureteres: expellitque calculos, aliaque illos oppilantia: excitat venerem, & generat lac; medetur colicis doloribus; prodeſt parientibus & accelerat partum; promovet menſes: & ſi maſticatam imponas partibus quibus ſpinæ infixa, extrahit illas; ſolvit alvum: & credo in tota Nova Hiſpania non reperiri aliud remedium ad tam multa utile; vivit in locis calidioribus & victitat carnibus & fructibus, herbis & pane; adeoque à multis animi gratia domi nutritur.
Tai-ibi Braſilienſibus, Luſitanis Cachorro do mato, Belgis een Boſchratte: animal corpore tereti & oblongo. Totius corporis cum collo longitudo ab occipitio ad caudæ initium quatuordecim digitorum, craſſities decem. Caput habet vulpino æmulum, ore acuto, barba felina: oculos conſpicuos & prominentes, nigros: aures biſurcundas, molles, graciles, albas, teneras ut charta mollis. Crura, pedes & digitos cum unguibus habet ut fœmella jam deſcripta, uti & caudam. Totum corpus veſtitum eſt pilis albis ſplendentibus, qui in extremitatibus nigricant, & magis quidem in dorſo, maxime tamen in cruribus: circa anum & initium caudæ pene nigricant. Os & aures albicant. Cauda in exortu ad quinque digitorum longitudinem pilis veſtitur albis in extremitate nigricantibus, reliqua pars major ad finem uſque cincta eſt corio tenui ſquamoſo albicante inſtar exuviarum ſerpentis. Fœtet graviter, caro tamen illius comeditur. Victitat libenter gallinis, ut vulpes. Pili inſerti ſunt tenui cuticula, quæ detrahi poteſt ſalvo manente corio craſſiori. Teſticulos propendentes habet ut felis mas.
A
Perea Braſilienſibus, Belgis Veldratte vel Boſchratte:/ Cuniculi eſt ſpecies; corpore oblongo circiter unum pedem; craſſitie ſeptem digitorum: facile manuſeſcit. Pili totius
corporis leporinis noſtratibus reſpondent; in ventre autem albicant, in reliquis ſunt prædicti coloris. Labium quoque habet ſiſſum & quatuor dentes, duos ſuperius duos inferius: barbam quoque leporinam, & tales pilos prope oculos, inter os nimirum & aures: ſed has diſſimiles habet leporinis, breves, biſurcundas, nam minimum digitum tranſverſum longitudine haud excedunt: priora illius crura, tres circiter digitos longa, poſteriora paulo longiora: in prioribus pedibus quatuor ſunt digiti, nigra cute & unguibus parvis non prominentibus; in poſterioribus tantum tres, quorum medius longior reliquis. Incedit ut lepus ita ut poſteriora crura ad juncturam ſeu ſuffraginem uſque callo ſint obducta, quemadmodum pedes. Caret cauda. Caput paulo acutius leporino. Carnem habet cuniculorum. Vivit eodem modo ut illi, & ſimili domicilio utitur.
Tapeti Braſilienſibus, item eſt Cuniculi ſpecies, major quam Aperea, & dupla magnitudine gliris, figura ut noſtrates; pilis & colore ut Lepus ſed paulo fuſciore: auribus longis