Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/374

E Wikisource
Haec pagina emendata est
224
GeorgI MarcgravI

ut noſtrates Cuniculi: in fronte rufeſcit paulum, ſub gutture nonnihil albicat & circulum album habet circa collum; quidam tamen illo carent & tantum ſub gutture, pectore & ventre parum albicant; nullam habet caudam; barbam ut noſtrates cuniculi; oculos nigros. Caro comeditur.

Cavia Cobaya Braſilienſibus, Cuniculi itidem ſpecies, diverſicolore pelle: noſtratis cuniculi junioris magnitudinem æquat; capite autem eſt gliribus ſimillimo; oculos habet nigros; aures ſubrotundas: os ſimile Aguti: crura breviora & pedes quatuor digitis præditos: pili huius ſunt molles & pellis variegata diverſimode maculis albis nigris & ruffis. Manſueſcunt ita ut grunniendo cibum petant.

Caro illorum edulis. Cavia autem Braſilienſibus nomen eſt commune omnibus ſilveſtribus Ratos do mato, ut Luſitani appellant.

Annotatio. Meminit Geſnerus huius animalis, & dat illius Iconem haud abſmilem huic noſtræ. Cuniculus, inquit, Indus, ante paucos annos primum in Europam invectus è N. Orbe: nunc ubique frequens; eſt enim fœcundiſſimum animal, cum octonos vel plures uno partu edat. Magnitudine fere cuniculi noſtri, at minor plerumque & corpore breviore. Crura ei brevia: digiti ſeni anterius, quini poſterius. Dentes ut in muribus. Caudæ veſtigium nullum, &c.

Paca Braſilienſibus, Cuniculi etiam eſt ſpecies: magnitudine porcelli, pingui & craſſo corpore, & circiter decem digitos longo: Capite inſtar Cuniculorum noſtrorum craſſo, auribus pilis nudis & paulum acutis. Nares habet amplas; os inferius brevius ſuperiori: rimam inſtar leporis, non tamen ſiſſuram, barbam felinam ſeu leporinam prolixam, & poſt oculos pone aures iterum tales pilos. Crura priora paulo breviora poſterioribus: in pedibus digiti quatuor. Cauda breviſſima ut Aguti. Pili corporis ſunt Umbræ coloris, breves & ad tactum duri. In lateribus autem ſecundum longitudinem maculas habet cinereas, in ventre albicat. Cibum oblatum pedibus non tenet ut Aguti, ſed in terra poſitum devorat, inſtar ſuis, atque ad eundem pene modum grunnit. Carnem habet eximiam & pinguem ita ut non habeat opus lardo quando aſſatur; unde Luſitanis Caca real vocatur illorum venatio. Capiuntur opera caniculæ, nam ab illa loco habitationis demonſtrato, venator ab utraque parte fodit, & cuniculum actum ab utroque latere obturat & demum in locum quo conſidere autumat longum cultrum infigit, ut ita transfigat animal ſub terra latitans; alias ſi exeat, actum eſt, nec capi poteſt, vehementer enim mordet; poſſunt tamen & vivi capi.

Aguti, vel Acuti Braſilienſibus; vulgo corrupte Cotia vocatur; alia cuniculi ſpecies, magnitudine noſtratium, pilis ex ruffo & brunno mixtis, cum pauxillo nigro. Pili autem illius craſſi ut in porcis junioribus, & ſplendentes; in ventre autem magis flaveſcentes. Aures habet rotundas, non ut noſtrates. Caput tamen & barbam ut noſtri. Inferior mandibula ei brevior ſuperiori, ut in ſuibus: labium ſuperius ſiſſum inſtar leporis, os tamen acutius noſtratibus cuniculis. Crura anteriora breviora, quatuor digitis, poſteriora longiora ſex prædita. Sed pedibus directe extenſis incedit anterius, non repit: ungues habet acutos: crura glabra ſunt & fine pilis fere,

dentes