debatur. Dedi illum Clariſſimo Anatomico noſtro Profeſſori D. Valkenburgio, qui illum incidit & diligenter obſervavit: Umbelicum illum autem quem vocant, è quo obſervaveram ſæpe humorem aliquem prodire lacti haud abſimilem, judicavit eſſe mammam: quia vaſa mammaria habebat, verum cum diligenter inquiſierim ab iis qui in Braſilia dudum vixerunt, an catulos ſuos illa parte aleret, numquam me illud potuerunt docere, quidam & negarunt, ſed ſugendum præbere papillis quas ſub ventre habeat. In dorſo autem etiam ſetas habebat, licet non ita craſſas & longas quam noſtrates.

Porcvs Gvineensis, & è Guinea in Braſiliam tranſlatus, figura ut noſtrates & ruffi coloris: in hoc autem differ tà noſtratibus, quod caput habeat non ita elatum: aures autem longas & acutas plane & prolongatis acuminibus, caudam longam uſque ad talos propendentem, pilorum expertem. Totum corpus tegitur pilis brevibus ruffis ſplendentibus, non ſetis, quibus & in dorſo caret, ſed tantum verſus caudam in dorſo & circa collum paulo longiores habet pilos. Plane cicur.

Capybara Braſilienſibus, Porcus eſt fluviatilis: figuram pene porcorum habet, magnitudine exæquat porcum annuum vel bimum noſtratem. Longitudo corporis à capite ad anum circiter duorum pedum, craſſities ventris ſeſquipedis. Caret cauda. Pedes quatuor porcini: anteriores quatuor ungulis, poſteriores tribus præditos. Eſtque in anterioribus ungula media longiſſima, duæ breviores, quarta minima: in poſterioribus media longior & duæ minores: habet & callum ad ſuffraginem uſque. Capitis longitudo decem digitorum, & craſſities totidem fere: habetque craſſum & improportionatum caput, & os longiſſimum ac craſſum: oculos magnos, nigros, aures parvas, ſubrotundas. Inferior maxilla brevior ſuperiori; continetque in utraque anterius duos dentes incurvatos, qui ad ſeſquidigitum prominent extra alveolos ſuos, & ad duos fere digitos ſunt inſerti; ſed non eminent extra os, ſed ut in leporibus intus continentur. Dentes reliqui mirandi ſunt: conſtat totus ordo in qualibet maxilla octo oſſibus, in quolibet nimirum latere quatuor; & quodlibet os tres dentes inſeparabiles repræſentat: ut ita ſint in qualibet maxilla dentes viginti & quatuor, & in totum quadraginta octo: ſunt autem omnes in extremitatibus plani. Comedunt gramen & fructus varios. Caro comeditur, licet non bene ſapiat, melior aſſa, caput inprimis.
Magno numero ad ripas fluminis Si Franciſci ambulant. Natare & urinari vel maxime poſſunt. Noctu ingentem clamorem excitant & horribilem fere ut Aſini ſolent.
Scivrvs (quo nomine Braſilienſes appellent non proditur ab Auctore) Braſilienſis, noſtratibus magnitudine & figura ſimilis, excepto colore: os & dentes enim habent ut noſtrates leporinos & pilos & barbam: oculorum pupillam cœruleſcentem, auriculas breves, obrotundas: in anterioribus pedibus quatuor digitos unguibus longis, acutis; quorum medii paulo longiores reliquis, & præterea in interiori latere parvulum nigrum. Poſteriores pedes quinque