I Ncolarum naturalium hujus terræ, ſunt quatuor nationes ſuis nominibus diſtinctæ: nimirum Tupinambu, Tobajara, Petiguara, & Tapuiya. Et poſtrema hæc natio iterum in alias multas nominibus diſtinctas, & idiomate differentes, diviſa eſt. Tres reliquæ una utuntur lingua, dialecto tantum ex parte differente, ut capite de Braſilianorum lingua obiter à nobis expligabitur.
Tapuyarum nationes quæ habitant ad flumen Scti Franciſci, ſunt Arodera, Cajau, Maquar & Poyme.
Plura de hiſce nationibus dixi in deſcriptione India Occidentalis lib. xv. & xvj. quaæ hic repetere nolo, quia potiſsimum de iis agendum autumo, quæ jam Belgis noſtris parent, aut cum noſtris confæderatæ ſunt, ſiquidem notioribus.
Luſitani hîc plurimi habitant, uti & Belgæ, iiſque permixti Germani, Galli, Angli, &c. Braſiliani vocant Belgas, Germanos, Gallos, Anglos, Ajuru-juba, ideo, quia plerumque ruffas ſeu flavas habent barbas & capillos. In genere autem vocant omnes Europæos & advenas Caraiba, itemque Pero.
Denique ob miſturam variarum nationum, aliæ quinque diſtinctæ hominum ſpecies hîc reperiuntur: nimirum qui ab Europæis parentibus, patre atque matre, hic natus eſt, appellatur Mozombo.
Qui natus eſt ex parre Europæo & matre Braſiliana nominatur Mameluco.
Natus ex patre Europæo & matro Æthopiſſa dicitur Mulato.
Natus ex patre Braſilienſi & matre Æthiopiſſa vocatur Curiboca, & Cabocles.
Natus hîc ex utriſque patentibus Nigritis appellatur Criolo.
Æthiopiſſa quædam hîc gemellos peperit, unum album, alterum nigrum.
Vidi hîc Africanam fœminam, non nigram, ſed ruffa plane cute & pilis ac capillis ruffis. Ex qua regione eſſet, non potui intelligere, nam linguam ejus nοn intelligebant reliqui Nigritæ.
Multos hîc vidi Æthiopes ſenes barba magna & totaliter cana, ut & capillis capitis canis. Lepidum ſpectaculum, atra barba quæ incanuit, in nigra cute, videtur quaſi farina eſſet aſperſa.
Vidi hîc etiam planc albiſſimum juvenem octodecim annorum, pilis criſpis albiſſimis & ſuperciliis albis, cute albiſſima, naſo plane more Æthiopum, qui natus hic è patre & matre Nigritis.
Annotatio. Tapujarum fines & ſedes à Jacobo Rabbi, qui plures annos inter illos vixit, ita deſcriptas accepimus. Rio Grande ad cujus oſtium jacet arx Colonia, ad ſex horarum iter penetrat in continentem verſus occaſum: uti & fluvius Mupeo nονem horarum irinere à Riο Grandi verſus meridiem. Syrag minor trium horarum itinere à R. Grandi verſus Arctum, ſerme quinquaginta horarum itinere deſcendit è continente.
A Rio Grandi porro verſus Arctum exit in mare inſignis fluvius Mapreucauch, longe è continente deſcendens, & porcorum aquaticorum ferax; ad ripas illius multæ vagantur capræ & Struthiones. Tertius fluvius duodecim mill. à Rio Grandi, vocatur Ypotinge. Quartus autem Vguaſu dictus ſeptemdecim horarum itinere diſtat à Rio Grandi. Deinceps diei itinere ab Uguaſu occurrit Yponi, ubi Salinæ ſunt: a quibus ad alias Salinas millaria numerantur quindecim: atque ab his ad Aritavva novem: ad maximas Salinas, & per excellentiam ita nostris dictas, tria: ad Vnapatubam totidem: ad Marytupa duo: ad VVarerugh unum. Hic fluvius alio nomine appellatur Otſchunogh, qui ſupra centum milliaria penetrat in continentem verſus Auſtrum. Quinque autem & viginti mill. à littore maris, jacet grandis lacus Bajatagh, piſcium fœcundus: & ad ſiniſtram ab hoc verſus ortum alter qui Igtug appellatur ab Indigenis, quem tamen nemo ingredi audet, ob copiam mordacium piſcium, & hominibus admodum infeſtorum. Adjacet huic vallis Kuniangeya, viginti milliaria in longitudinem patens, in latitudinem tantum duo: quam permeat fluvius Otſchunogh, piſcibus abundans, ſicut ipſa vallis maxima copia ferarum, & variis fructibus: quorum præcipui ſunt, Kuraüra Barbaris, magnitudine pomi noſtratis, qui ubi ſponte deciderunt, tum demum edules ſunt: dein Dierada, magnitudine globuli ſclopetarii, plane nigricantes antequam defluant. Atque hiſce fructibus Barbari quotannis trimestre ſpatium victitant: quibus accedit Kakara, fructus inſtar juglandis; qui coquendus eſt antequam comedatur: crudus enim amaricat inſtar glandis. Magna quoque copia naſcuntur hic ficus ſylveſtres, pugni magnitudine: quarum quædam intus rubra, externe virides: aliæ extus rubræ, & interius albæ, & plena granulis albis, quæ, ubi præ maturitate dehiscunt, admo-