Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/420

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
270
GeorgI MarcgravI
Cap. VI.
De Veſtitu & ornatu Virorum, & Mulierem Braſilienſium.
 

V Iri ſubligaria jam ex linteamine plerumque induunt, quidam quoque induſia habent, & pileis utuntur, ſed maximam partem nudo incedunt capite, & capillis more Luſitanorum tonſis. Nudis incedunt pedibus, nullis calceis induti. Quidam etiam ſolummodo ſubcinctorio panno lumbos tegunt, cætera ſine veſtitu.


Mulieres vero jam longis induſiis veſtiuntur factis ex linteo vel goſſypino panno, neque quicquam præterea veſtimentorum habentes. Comas autem capitis vel dependere ſinunt, vel etiam more fœminarum noſtratium teniolis involvunt.

Tam viri quam fœminæ & infantes variis coloribus cutem tingunt, nigro, rubro, flavo, ad quem uſum uſurpant ſuccum e fructu Ianipaba immaturo, qui nigro; Vracou qui rubro tingit, & ita in cæteris aut fructu aliquo aut ligno utuntur.

Tapuyæ tam mulieres quam viri fere nudi incedunt, & pilos circa pudenda evellunt. Viri membri ſui genitalis fiſtulam in ſe contrahunt & involvunt, ligantes teniola quadam, vocantque id quo ligant membrum Tacoaynhaâ. Religant autem quando opus eſt ut mejant. Majore autem pudore afficiuntur monſtrando virgam explicatam quam nos. Eodem modo & alii quidam Braſilienſes membra ſua genitalia ligant.

Capillos capitis ad humeros uſque dependentes alunt, & inferius æqualiter præcidunt more ruſticorum Sueviæ. In fronte quoque æqualiter detonſum gerunt; ſed præciſione æqualiter facta uſque ad aurium regionem ſuperius, & angulis ita factis in utroque latere ad tempora. Eodem plane modo etiam fœminæ cum comis ſuis agunt, & virorum more geſtant.

Viri corollas factas ex pennis Guara vel Caninde, capiti circumligant: dependent à poſteriore parte corollæ aliquot longiores pennæ è cauda Arara aut Caninde. Angulos itaque factos cum capillis adprimè firmant ne corollæ circumligatè ſeſe ipſas deligent. Quidam etiam ſolum funiculum è goſſypio capiti circumligant, è quo poſtica parte aliquot pennæ longæ rubræ vel cœruleæ propendent, vocant Acanbuaçaba.

Pallia quoque conficiunt è filis craſſis goſſypinis inſtar retis nexis, & cuilibet nodo innexa eſt penna, ita ut pallium totum pennatum ſit, & eodem pene modo & concinno ordine pennæ ſibi invicem incumbunt, uti ſquamæ piſcium. Pallium autem hoc ſuperius

cucul-