Pagina:Historia de Cristóbal Colon y de sus viajes - Tomo I (1858).djvu/18

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. In tuis ad nos litteris Kalendis novembris proximi datis, novum invenimus tui jampridem cogniti et probati pro sanctissima religione studii testimonium cum singularis erga. Nos Sanctamque hanc Petri Sedem devotionis et observantiæ sensibus conjunctum. Quare nihil potius te habere significas quam ut historiæ luce adhibita stupenda et maxime insignia beneficia ab Religione ipsa in remotissimas novi orbis plagas derivata ostendas, atque propugnes. Ejus sane generis est argumentum, de quo scribere, ut ais, mox tibi proposuisti. Cum in lucem publicam illa prodierint documenta, quæ partem novi orbis á Christophoro Oolombo primum detectam spectant, apparebit certissime, ut tu jure optimo affirmas, Dilecte Fili, Ohristophorum ipsum Apostolicæ hujus Sedis impulsu, et auxilio Clerique preæsertim magno studio id præcellentis cœpisse consilii. Ingenio idcirco et voluntati tuæ jam tunc gratulamur, Dilecte Fili, tibi que uberem cœlestium munerum