Pagina:Historia de Cristóbal Colon y de sus viajes - Tomo I (1858).djvu/20

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. Obsequentissimas tuas libenter accepimus litteras, quibus offerre Nobis voluisti opus gallica lingua á te exarratum, ac parisiensibus typis superiore anno duobus voluminibus in lucem editum et inscriptum.=Cristophe Colomb, histoire de sa vie et de ses voyages.=Etsi ob gravissimas multiplicesque summi Nostri Pontificatus occupationes quibus continenter distinemur, nihil adhuc de hoc tuo opere degustare potuerimus tamen gratæ nobis fuere tuæ litteræ intimo erga Nos pietatis et obsequii sensu conscriptæ et cum codem dono conjunctæ. Dum autem debitas tibi pro munere agimus gratias procerto habeas, velimus præcipuam esse paterni animi nostri in te caritatem. Cujus quoque pignus sit Apostolicæ Benedictio, quam tibi ipsi, Dilecte Fili, amanter impertimus. Datum Romæ apud Sanctum Petrum die 9 martii anno 1857.

Pontificatus nostri anno undecimo.

Pius P. P. IX.