Haec pagina emendata est
O quando faba Pythagoræ cognata, simulque
Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo ?
O noctes cœnæque Deum, quibus ipse, meique
Ante Larem proprium vescor, vernasque procaces
Pasco libatis dapibus ! Prout cuique libido est,
Siccat inæquales calices conviva, solutus
Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
Pocula seu modicis uvescit lætius. Ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Nec, male necne Lepos saltet ; sed, quod magis ad nos
Pertinet, et nescire malum est, agitamus : utrumne
Divitiis homines, an sint virtute beati ;
Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos ;
Et quæ sit natura boni, summumque quid ejus.
Cervius hæc inter vicinus garrit aniles