Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/167

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quæ spem
Consiliumque morantur agendi gnaviter id quod
Æque pauperibus prodest, lucupletibus æque,
Æque, neglectum, pueris senibusque nocebit.
Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.
Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungui ;
Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Ferv et avaritia, miseroque cupidine pectus ?
Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes ? sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.