Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/200

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Quid concinna Samos ? quid Crœsi regia Sardis ?
Smyrna quid, et Colophon ? majora minorave fama ?
Cunctane præ Campo et Tiberino flumine sordent ?
An venit in votum Attalicis ex urbibus una ?
An Lebedum laudas, odio maris atque viarum ?
Scis, Lebedus quid sit ; Gabiis desertior atque
Fidenis vicus ; tamen illic vivere vellem,
Oblitusque meorum, obliviscendus et illis,
Neptunum procul e terra spectare furentem.
Sed neque, qui Capua Romam petit, imbre lutoque
Adspersus, volet in caupona vivere ; nec, qui
Frigus collegit, furnos et balnea laudat,
Ut fortunatam plene præstantia vitam.
Nec, si te validus jactaverit Auster in alto,
Idcirco navem trans Ægæum mare vendas.
Incolumi Rhodos, et Mitylene pulchra facit quod