Haec pagina emendata est
Rector Thebarum, quid me perferre patique
Indignum coges ? » — « Adimam bona. » — « Nempe pecus, rem,
Lectos, argentum: tollas licet. » — « In manicis et
Compedibus sævo te sub custode tenebo. »
— « Ipse deus, simul atque volam, me solvet. » Opinor,
Hoc sentit : « Moriar. » Mors ultima linea rerum est.
Quamvis, Scæva, satis per te tibi consulis, et scis
Quo tandem pacto deceat majoribus uti,
Disce, docendus adhuc quæ censet amiculus : ut si
Cæcus iter monstrare velit ; tamen aspice, si quid
Et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.
Si te grata quies, et primam somnus in horam
Delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,