Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/226

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Alterutrum velox Victoria fronde coronet.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu)
Quid de quoque viro, et cui dicas, sæpe videto.
Percontatorem fugito ; nam garrulus idem est,
Nec retinent patulæ commissa fideliter aures,
Et semel emissum volat irrevocabile verbum.
Non ancilla tuum jecur ulceret ulla puerve,
Intra marmoreum venerandi limen amici ;
Ne dominus pueri pulchri caræve puellæ
Munere te parvo beet, aut incommodus angat.
Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.
Fallimur, et quondam non dignum tradimus ; ergo
Quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,