Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/238

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Viles atque novos ? Excludat jurgia finis.
Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.
Quid ? Qui deperiit minor uno mense vel anno,
Inter quos referendus erit ? veteresne poetas
An quos et præsens et postera respuet ætas ?
Iste quidem veteres inter ponetur honeste
Qui vel mense brevi, vel toto est junior anno.
Utor permisso, caudæque pilos ut equinæ
Paulatim vello, et demo unum, demo et item unum,
Dum cadat elusus ratione ruentis acervi
Qui redit in Fastos, et virtutem æstimat annis,
Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit.
Ennius, et sapiens et fortis, et alter Homerus,
Ut critici dicunt, leviter curare videtur,
Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.