Pagina:Horace - Œuvres, trad. Leconte de Lisle, II.djvu/246

E Wikisource
Haec pagina emendata est


Quid Sophocles et Thespis et Æschylus utile ferrent.
Temptavit quoque rem si digne vertere posset ;
Et placuit sibi, natura sublimis et acer ;
Nam spirat tragicum satis, et feliciter audet ;
Sed turpem putat inscite metuitque lituram.
Creditur, ex medio quia res arcessit, habere
Sudoris minimum, sed habet comœdia tanto
Plus oneris, quanto veniæ minus. Aspice, Plautus
Quo pacto partes tutetur amantis ephebi,
Ut patris attenti, lenonis ut insidiosi ;
Quantus sit Dossennus edacibus in parasitis ;
Quam non adstricto percurrat pulpita socco.
Gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc
Securus, cadat, an recto stet fabula talo.
Quem tulit ad scenam ventoso Gloria curru,