Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/12

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


<Text in an Indian script>

HOC EST.

Ab anno millesimo quingentesimo nonagesimo septimo dicto à Bramanis Palivanapaco (qui apud nos est annus 1674:) usque ad decimum Aprilis anni dicti Requeçao (qui apud nos est Annus 1675.) Ego Ranga Botto, Vinaique Pandito & Apu Botto, omnes tres de Natione & Religione Bramanas & Gymnosophistæ antiqui in districtu Cochinsensi per mandatum Nobilis D. Henrici à Rheede, Commendatoris terrarum Malabaricarum & Civitatis Cochinensis, curavimus per servos nostros qui notitiam arborum, plantarum, herbarum & convolvulorum habebant, eas ex terra Malabarica cum suis floribus, fructibus & feminibus ad Civitatem prædictam, ut delinearentur & describerentur, adferri, quarum nomina scripta sunt in libro nostro vocato Manhaningattnàm, in quo etiam continentur virtutes & vires earum Medicinales, & præter hasce eis addidimus quod diuturna nostra experientia & magno labore ac sudore de iis didicimus & observavimus

& ut