Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/13

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


&ut hic liber perficeretur, laboravimus per spatium duorum ferme annorum, ita ut omnis & quilibet, qui cum lecturus & visurus est, ei possit adhibere fidem quam ipse fuisset daturus, si res in ea scriptas ipsemet fuisset expertus; juramus itaque secundùm consuetudinem nostram, quod omne in eo contentum verum sit: in cujus rei fidem fecimus præsentes chartas quas propriis manibus nostris subscripsimus. Datum in Civitate Cochinensi vigesimo die Aprilis anni millesimi sexcentesimi septuagesimi quinti.

RANGA-BOTTO, VINAIQUE PANDITO,
APU BOTTO.


Traductum ex lingua Bramanum per subscriptum
VINAIQUE PANDITO


in linguam Lusitanicam, & ex lingua Lusitanica
in Latinam per me
CHRISTIANUM HERMAN de DONEP
Secretarium Civilem Civitatis Cochinensis.
AR-