Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/20

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


Fol. 1
PARS PRIMA

H O R T I

MALABARICI

DE

ARBORIBUS.

TENGA.

FIG. 1. 2. 3. 4.

Fig. 1. Tenga, lingua Bramanum Madò, est arbor cum surrecto caudice alte assurgens, nasciturque in arenosis.

Radix crassa cortice ruffescente ac nigricante, interius ligno molliori, fibras late transversum diffundens.

Caudex surrectus unum pedem crassus, in una parte crassitie maxima duos ferme pedes æquans, ramis foliaceis qui ex solo ejus vertice altius ac altius increscente erumpunt coronatim ordine decussato in summitate circumdatus, ac in cortice seu crusta nigricante, quæ deglubi nequit, semiannularibus circulis ac notis quibus pedes ramorum insederunt striatus; constatque ligno minus duro ac filamentis grossis pertexto ac ruffo-rubescente, intus molliori, ad corticem duriori, cùm verustior est multò duriori & magis nigricante, quod sub dio expositum intra duos, tresvé annos corruptioni obnoxium, sub aquis magis durabili, ejus cacumen, quod à teneris ramis circumdatur, cùm altior ac verustior est, in conum fastigiatur ac molli & albicante pulpa seu corculo dicto in lingua Lusitanica Palmita, quod exterius ex variis tunicis sibi mutuò superinjectis conflatur, ac intus densum est, constat; hoc cum tenerior est Ténga & altitudine unius cubiti, est dulcis ac grati saporis; cùm majoris ætatis, saporis minus grati ac astringentis ac dulcedine nulla; cùm altior ac vetustior est, saporis dulcioris & gratissimi, æmulans juglandes nostrates, estque in eduliis ac ab elephantibus maxime expetitum, qui ob ejus appetitum arbores hasce eradicant.

Rami
A