Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
4
HORTUS

quo vetustior seu durior saporis magis oleosi, contrita ac tusa ladeum liquorem, qui & sapore lactis est, sed nonnihil oleosi fundens; cùm vetustissima est maximè oleosa ac ex oleo cœrulescens, odorem fortem oleosum, qui ingratus est, spirans; pro diversa medullæ consistentia Fructus variis nominibus sunt donati, cùm ea tenera est & lacti similis ac mollis, dicitur Malabaribus Corumba, cùm completa est & non magis augetur, Elanì, Lufitanis Lánia; cùm nonnihil dura est Malab. ut & Lusitanis: Malinga; cùm dura est, Tenga, Lusitanis Cóquo, cùm adhuc durior, Baréttu-Tenga, ac cùm maximè dura, Cótta-Tenga, Lusitanis Cóco Sicco. Quod ad aquam, quæ eft intra cavitatem, hæc in fructu tenero Caricù dicto est primum subastringens, subsalsa & subacida, minùs verò dulcis, dein quo fructus vetustior sit, magis & magis dulcescens; in fructu vetusto, ut Baréttu-Tenga, simul valde dulcis & salsa, ante medullæ proventum clara & valde limpida est instar aquæ; medulla autem proveniente turbida seu minus limpida & pallide albicans; ex fructu Caricù, qui omni sua aqua jam repletus est, facto angusto foraminulo per operculum magna vi radiatim exsilit, minus verò ex fructu, qui medulla repletus est, ut Corumba seu Lania; aqua in Maninga id proprium habet, quod ut liquor, dictus Suri, fermentatione ad oculum notabili cietur, cùm medulla dura est in fructu exficcari incipit, in ollam infusa & aëri exposita saporem dulcem illico amittit & subacida redditur, idque ocyus si vento moveatur, sine ulla tamen fermentatione, quin & aqua fructus Maninga hoc modo omnem suam fermentationem amittit. Quod ad operimentum aquam ac medullam continens, illud primum tenerum, estque in fructu Corumba adhuc molle & esculentum ac sapore nucis juglandis, illud calce illitum primùm flavescit, dein viridi-fusco colore tingitur, quò vetustior fit fructus ac medulla durior etiam magis indurescit, ac cùm maxima duritie est, sectioni minus pervium, estque exterius tribus suturis eminentibus in longum striatum, ac in parte inferiori inter suturas tribus oculis clausis donatum, quorum unus latior & minùs durus est, inter suturas, quæ latius distant, situs, aurificibus ob ferventem flammam, quam exhibet, in usu. Cortex exterior operimentum obducens in exteriori superficie primùm est albicans, ut in fructibus de Coquinhos cùm tenerrimi sunt, dein viridescens, ac cum majori ætate ex viridi flavescens, cùm autem fructus vetustior est ac exsiccari incipit, estque tandem siccus cinereo-fuscus, & primùm quidem mollis ac tenuis est, dein constans intus carne densa, albicante & molli, quæ in Lania tenera adhuc mollis & sectioni facile pervia est, ac calce illita flavo colore tingitur, post magis & magis indurescens intus in carne plurimis lignosis ac stupeis filamentis ad funiculos conficiendos idoneis quæ operimento

ligno-