Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est
9
MALABARICUS
CAUNGA.
FIG. 5. 6. 7. 8.

Fig. 5.CAunga, Ling. Bram. Madì, est arbor procera altitudine arborem Tenga æquans, nascens in arenosis.

Radix nigricans, oblonga, crassitie unius spithamæ, radiculas albicantes & rufas, quæ intus lignoso silamento sunt, ex se diffundens.

Caudex crassitie unius spithamæ, maxima crassitie ad radicem, in summitate paulò minori obductus cortice viridi-claro.

Rami qui ex caudice ordinatè prodeunt, ac ordine decussato bini & bini ex se mutuo emergunt cum pede summitatem caudicis instar vaginæ seu capsæ rotundæ ac clausæ circumplectentes, exterioribus interiores circumdantibus, ac simul caput oblongum in summitate Caungæ, quod crassius est ipso corpore caudicis inferiore, constituentibus, rami exteriores pede fisso ac rupto pòst successive suo tempore decidunt; est autem pes ramorum exterius viridi-fuscus, in interiori superficie albicans, contextura ferme coriaccus, ac interiori superficie striatus, intus lignosis filamentis minus duris in longum perductus membrana Candida & nitente, quæ firmæ & densæ texturæ est, obductus: pars ramorum superior quæ ex pede exit, inferius ad pedem latior est, dein sensim strictior, exterius rotunda, interius nonnihil cava ac superiora versus interiùs in medio in costam acutam extuberans ac utrinque ad costam planis oris circumscripta, in quibus foliis ex adversò oppositis est vestita exteriùs ut & interiùs colore viridi, ad pedem autem interiùs non-nihil flavescens, ac intus lignosis mollibus filamentis ac fungosis carneis fibris pertexta: sunt autem folia oblongo-angusta longitudine trium quatuorvé pedum & latitudine quatuor pollicum plus minus, ac instar flabellorum in duas tresvé, etiam quatuor quinqueve plicas complicata & cum plicis ex oris ramorum producta in parte interiori in plicarum angulis eminentibus costis viridi-claris obsita, & intus venis in longum striata, contextura rigida, superficie plana; viridi-fusca & nitentia in utraque parte.

Fig.6.In Capitulo Caunga quod in summitate est intra pedes ramorum foliaceorum vaginiformes Capsæ in quibus fasciæ ramorum ac surculorum cum floribus & fructibus includuntur, proveniunt infra singulos una, sunt autem capsæ oblongæ quatuor plus minus spithamas æquantes in una parte, qua pedi exteriori accumbunt rotundæ, in altera qua pedem interiorem complectuntur, cavi ambitus, superficie glabra & æquabili, ad summitatem in medio partis cavæ stria lacunosa in cujus tractu rumpunt sulcatæ, colore exteriùs primùm viridi-diluto albicante & subflavescente, pòst cum ætate flavescentes, interiùs coloris candidi, capsa exteriore accrescente ramus exterior, qui cum aretè includit, vi detruditur; fasciæ ramorum & surculorum quæ in capsis inclusæ constant uno pede plano quo caudicis summitati circumpositæ, suntque in ramulis crassioribus fructibus teneris dotatæ, & in surculis tenuibus, qui infra exortum fructuum erumpunt, spicis solis feu gemmis florum in duabus oppositis partibus obductæ; fasciæ autem hæ in ramis ac surculis primùm sunt albicantes seu flavo-albicantes, dein viridescentes, cùm vetustiores sunt, colore viridi-fusco & duræ.

Spicæ florum summitati surculorum obversæ sunt, suntque parvæ & angulatæ &Fig. 7.

albi-
C