Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/4

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
PRÆFATIO

AD

LECTOREM.

Habes hîc, amice Lector, descriptionem Plantarum quas hæc terra Malabarica profert, quæ ferme omnes suas vires medicas ostentant; operis si quæ est laus, cam non sine jure meretur Nobilis Dominus Henricus van Rheede, horum locorum Malabaricorum quos præpotentes Ordines Societatis Indicæ in sua possessione habent, præfectus, vir in re militari strenuus & gubernationis politicæ summè gnarus, utpote qui hoc opus primùm promovit & direxit, omnemque opem quò efficeretur, attulit; etenim hic Nobilis Dominus, ut de eo reipsasatis cognovi, ubi secum perpenderat quantum in eo emolumenti situm esset, si plana & exacta descriptio harum plantarum hujus terræ haberetur, quodque non tantùm illud curiosis & plantarum novarum amantissimis mirè placeret, sed quod in Medicina tum maximè quæ in hoc cœlo ac solo usui est, summè prodesset atque adeò rebus Ordinum præpotentium Societatis Indicæ conduceret, flagrantissimo desiderio semper incensus fuit, ut eam descriptionem plantarum nancisceretur, idque adeò ut ipse manum operi libentissimè admovisset, ac descriptionem ipsam in se suscepisset, si non rebus militaribus ac politicis nimium fuisset implicitus ac distractus; verùm cùm ipsi ad hoc opus nullum restaret tempus, in expeditione sui propositi diu fuit retentus, donec interveniente aliquo tempore resciverat, Patrem esse Matthæum Ordinis S. Josephi Carmelitam discalcearum Neapolitanum, in hisce terris, qui insigni in plantis scientia & earum rerum longa experientia excelleret, qui eum in suo proposito posset adjuvare; cùm igitur occasio se obtulisset eum invitandi ejusque opera inspiciendi, voti sui factus est compos. Is enim vir Ecclesiasticus vitæ integræ & probæ, laudabili ac recto intento hujus Nobilis Domini & præcipue ob respectum ejus virtutum æstimationem, quam de eo susceperat, adeo commotus fuit ut animo propenso omnia sua ipsi offerret, id quod in causa fuit in Nobilis Dominus suum desiderium & zelum jam diu conceptum in totum applicuerit promotioni sui laudabilis propositi, quemadmodum & ad id dignum duxit mihi id notum facere, ac facultatem dare descriptionem hujus Patris Reverendi, quam susceperat, perlustrandi, sciens satis quanto etiam ego desiderio flagrarem, ut propositum ejus in bonum ac commodum publicum perfectum viderem; Et certè hic labor, quem Pater nominatus in cognitione ac experientia plantarum hujus loci impenderat, non poterat non nobis materiam laudis dare eumque adeo prompta, quæ vimejus imaginationis ac vividæ memoriæ satis ostendebat; verum enim verò ipsa descriptio plantarum videbatur Nobili Domino ut & mihi majorem ac pleniorem perfectionem requirere, nam id omne quod in eâ erat magis concernebat vires plantarum medicas, forma autem earum ejusque partium leviter ac superficiariè exposita: ipsæ quoque figuræ minus erant perfectæ, quam ut formam ommen partium, præcipue Florum, Fructuum & Seminum exacte exprimerent. Equidem non est quod hæc dicta volumus in detractionem ejus honoris, quem vir pius & integer meretur, nam ut ipse satis confitebatur, descripserat plantas hujus terræ magis velut in transitu ac in suum oblectamentum & excercitium, quam quidem cum illo proposito illas edendi: Zelus itaque quem hic Nobilis Dominus in eo viro pio conspexerat,

tanto