Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/5

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PRÆFATIO AD LECTOREM.

tanto magis in eo suum accendebat zelum, addebatque animum circumspiciendi num non pluribus ac melioribus mediis quàm hic pater nominatus, succinctus perfectiorem de plantis hujus loci descriptionem possit proferre, ut adeò ad majus commodum quod intendebat, ferviret, quod ipsas figuras concernebat, eas videbat perfici posse, quoniam ad manum essent peritissimi pictores, qui exactissimè & ad vivum plantas possent exprimere; quod ad vires medicas etiam videbat eas augeri posse, siquidem expertissimi Malabarici Doctores moti præcipuè ex summo respectu, quem hic Nobilis Dominus hanc inter gentem Malabaricam ejusque Reges ac Principes obtinet, suam operam libentissimè offerrent ad omnia quæ de iis scirent communicanda; unica igitur adhuc restabat difficultas ut plantæ exacte describerentur, ut in eo etiam major perfectio, quam non tantùm nos, sed etiam ipse Pater Reverendus necessariam esse judicabat, haberetur. Etenim quod ad me, videns rectum & laudabile Nobilis hujus Domini propositum & quanto ardore ac animo in eo erat, ut hoc opus perfectum videret, tum in bonum publicum, tum & præfertim ut rebus Ordinum præpotentum Indiæ ex usu veniret, & simul intelligens, quantis negotiis hic Nobilis Dominus in Regimine militari & politico erat præpeditus & distentus, quo minus manum ad operam adhiberet, ut & quod Reverendus Pater Matthæus occupationibus Ecclesiasticis, ut & ipse fatebatur, summè erat detentus, neque adeò in eo proposito Nobilis Domini possit ulteriùs satisfacere, uti & quidem optâsset, reperiebam me suscitatum ut quantum in me erat opis, quò propositum Nobilis Domini effectum daretur, adferrem, quemadmodum & illi animum meum ad id obtuli, quanquam non sine præcedente protestatione mearum debilium facultatum, quodque in cognitione plantarum ante non fuerim exercitatus; hac igitur ratione placuit Nobili Domino ut quantum in me erat, ego efficerem, adhibuitque eos qui plantas omnes mihi de novo afferrent, quemadmodum & Reverendus Pater Matthæus ut rectum Nobilis Domini propositum effectum videret, etiam communi bono gaudens libentissimè ac propenso animo omnia sua in manus meas tradidit, ut ex ejus scriptis ea quæ de viribus medicis plantarum haberet, nostro operi insererem.

Quod igitur hanc descriptionem concernit, in ea expressa est forma & facies cujusque plantæ, earumque præcipuarum partium, ut Radicis, Stipitis seu Caulis, Foliorum, Florum, Fructus, Seminum, uti & proprietates coloris, præterea posita sunt nomina in lingua Malab. & Bramanum cum singulari eorum notatione; curæ quoque nobis fuit omnes plantarum notas species, quas comparare potuimus, cum earum differentiis simul describere, ut ita omnem confusionem, quæ in plantis dignoscendis inter species facillimè oboriri potest, præveniremus; quod ad figuras, in illis plantæ cum præcipuis fuis partibus, ut Floribus, Fructibus, Seminibus in naturali magnitudine delineatæ & ad vivum expressæ funt, idque adeò exactè ut non dubitem quin descriptio nostra ut ut omnibus suis numeris non sit absoluta, cum iis collata sufficiens erit ad claram & distinctam cognitionem de hisce plantis acquirendam; quod ad usus medicos, illos tum ex inventis Reverendi Patris Joannis Matthæi Carmelitæ delegimus, tum ex ore Doctorum peritissimorum nempe Ranga Botto, Vinaique Pandito, & Apu Botto Bramanum , & Itti Achudem hominis ex genere Chegum quemadmodum ex testimoniis ipsorum patet; quibus additi sunt vires quorundam oleorum à nobis extractorum; atque hac ratione primam partem Horti hujus Malabarici adornavimus.

JOANNES CASEARIUS, Eccles. in Cochin.
ALIA