Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est
ALIA

PRÆFATIO

AD

LECTOREM.

Accipis hìc, amice Lector, hortum Malabaricum, in quo adornando Nobilis ac Generosus Dominus Henricus à Rheede omnem operam posuit, ut & D. Joannes Casearius, plantarum, quas hic hortus continet, descriptioni accuratè efficiendæ unicè intentus; quod ad me, qui & meas in eorum operas, ut ex priore præfatione constat, partes habeo, gratulor mihi illos Dominos tum ex proprio zelo, tum ex mea, quam in describendi plantis operam posueram, suscitatos esse ad descriptionem exactam & accuratam, cui ego perficienda ob Ecclesiastica mea munera non potui vacare, uti quidem illi Domini optabant concinnandam, tum & maximè quòd mea in plantis hisce scripta in manus horum Dominorum venerint, qui ut opus eorum esset magis absolutum, illud quod ego de viribus plantarum longa experientiâ collegeram, ad promotionem tum boni publici, tum etiam commodi Ordinis Societatis Indicæ, dignati sunt suis scriptis inserere, atque adeò mea opera, quæ forsan alias obscurata, frustranea & imperfecta fuissent, palam facere, in quo fidelissimè mecum eos egisse testor; Equidem quò magis antè sæpius doluerim, me meorum amicorum præcipuè inter Hollandos Doctissimi D. Professoris Jacobi Golii, cui eo magis eram devinctus quòd Reverendus Pater, Frater Coelestinus à S. Ludovina, Carmelita discalceatus Ordinis S. Eliæ Prophetæ, uti & ego, meus olim Vicarius in Monte Libano, petitionibus obnixis, quibus à me exquirebant plantarum harum cum suis

viribus