Pagina:Hortus Malabaricus Volume 1.pdf/70

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
33
MALABARICUS
MANJAPUMERAM.
FIG. 21.

MAnjapumeram ling. Bram. Pariàtacù est arbor grandis trium quatuorve hominum altitudine, densis & opacis frondibus latè sparsis, nascens in arenosis.Fig.21.

Radix ramos subtus & super terram transversos spargens.

Stipes ambitu amplexum unius brachii æquat, cortice cinereo.

Surculi quadrangulares ac nodulati, spadiceo cortice, qui interiùs est viridis, obducti.

Folia in nodulis brevibus, crassiolis, viridi-albicantibus petiolis bina ac se mutuo in ordine decussantia proveniunt, suntque ad petiolum lata curvitate, & anteriora versus in cuspidem angustum contracta, contextura crassa, superficie aspera, virore in recta fusco & nitente, in adversa autem claro, sapore adstringente & subamaro.

Ex Costa media in adversa parte Costæ hinc inde excurrunt, quæ rectam tractibus striant in se invicem arcuatis ductibus propè ad marginem incurrentes.

Flores proveniunt in petiolis rigidis ac superiora versus obliquè surrectis, qui bini & bini in adversis partibus supra ex origine foliorum erumpunt ac singuli passim in tres minores ramulos curtos, brevesque mutuo dividuntur, suntque in singulis petioli ramis quini congregatim insidentes, odore dulci & delectabili optimum mel æmulante, interiùs & exteriùs albicante & aqueo colore, sex, septem, octo foliis constantes, suntque folia ad petiolum strictiora, versus summitatem lateribus rectis dilatata, atque duabus laciniis brevibus excurrentia, ac anteriùs inter lacinias sinuata, & exteriorem versus partem oris rigidè inflexa, contextura tenuia ac rigida, in sole valde coruscantia, venulis vix conspicuis, nisi in parte ubi colore albicante attrito membranaceæ sunt pelluciditatis.

Sunt autem Pediculi Florum, quibus ex calyce oblongo, profundo,

viridi
P