Jump to content

Pagina:Hotman - Francogallia, 1586.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
7
Francogallia.

ciuitate cum Regio imperio fuerant. lib. 5. ca. 8. De imperij verò & poteſtatis modo, Ambiorix rex Eburonum apud eundem auctorem ita loquitur, (lib. 5. cap. 8.) Sua eſſe eiuſmodi imperia, vt non minus haberet in ſe iuris multitudo, quã ipſe in multitudinem. Quam optimam ac præſtantiſſimam Reipub. formam eſſe, propterea Plato & Ariſtoteles, & Polybius, & Cicero iudicarunt, quòd regalis dominatus, ſi ſine freno, vt ait Plato, relinquatur, vbi in tantam omniũ rerum poteſtatem, tanquam in lubricum locum, venerit, facillimè in tyrannidem delabitur. qua de cauſſa, inquit, Optimatum & delectorum auctoritate, quibus eam poteſtatem populus permittit, tanquam freno coercendus eſt.

Quæ priſcis temporibus Gallorum lingua
fuiſſe videatur.

Сap. ii.

HOcloco non prætermittenda quæſtio videtur, multorum eruditorum hominum tractata diſputationibus : qui nam, priſcis illis temporibus Gallorum fermo fuerit. Nam quę ad religiones, & priuatorum mores, ceteraque inſtituta pertinent, Cæſar (vt antè diximus) copiosè expoſuit. Primùm autem meminiſſe oportet, quod idem auctor initio Commentariorum ſcribit, cùm Gallorum alij Belgæ alij Aquitani, alij Celtæ eſſent, omnes nõ modo inſtitutis, verũetiã lingua inter ſe diſe epaſſe. Quod aperte Stra. li. 4. teſtatur, vbi ait eos ὁμογλώπες nõ

A 4