Jump to content

Pagina:Hotman - Francogallia, 1586.djvu/33

E Wikisource
Haec pagina emendata est
17
Francogallia.

docebimus) Germanorum, innumeras in quotidiano ſermone noſtro voces occurrere, iam pridem à multis demonſtratum eſt. Ex Græcorum verò lingua complura vocabula ad vſum traducta noſtrum fuiſſe, multi quoque iam dudum eruditi viri oſtenderunt. cuius rei cauſa nõ Druydibus (quos Græcè non loquutos docuimus) ſed Maſſilienſium inſtitutis ac diſciplinæ, de qua ſuperius diximus, tribuenda eſt. Vnde ſenſim ea conſuetudo in reliquas Galliæ regiones manauit.

De ſtatu Galliæ à Romanis in prouincia
formam redactæ.

Сap. iii.

GAlliam à Romanis diu magnis ſæpe cladibus tentatam, tandemque à C. Cæſare decenni propè bello, prælijſque compluribus domitam ac ſubactam fuiſſe, atque ad extremum in prouincię formam redactam, eruditis omnibus notum eſt. Hoc fortiſſimæ & bellicoſiſſimæ gentis fatum fuit, vt Magnæ Belluæ (quemadmodum in ſanctis literis appellatur) tandem aliquando pareret. cum qua tamen ita per annos octingentos (vt Ioſephus teſtatur) de imperio certarat, vt illa nullius alterius nationis armis æque terreretur. Itaque Plutarchus in Marcello & Camillo, Appianus in lib. de ciuilibus bell. 2. Liuius libro 8. & 10, memoriæ prodiderunt, Gallos Romanis vſque eò formidabiles

B