Oguziorum familia oriundus. Loniceri lapsum, quo eum Niceæ regem constituit supra notavimus in præfatione.
[i] Urbis Nere princeps] Urbs, ubi Turcæ referunt, littori maris Caspii vicina. Frustra eius nomen in mappis geographicis Christianorum quæsivimus, nisi forsitan urbem Herat, Ariæ veteris metropolin aut Nurketzür in Masanderan, provinciæ Kilan agro sitam hic intelligi volueris. Eandem a tartaris Dzingizchanicis in patriam suam destructa veteris Bactrianæ – urbe regia, Belch redeuntibus expugnata, et dirutam fuisse Turcarum annales perhibent. Confirmant nostram opinionem Persarum historici, qui septem peculiaribus regibus eo tempore provinciam Kilon paruisse memorant, e quibus unus omnino Suleimans noster fuisse videtur.
[k] Oguzorum] Hanc gentem Dzengizchano e magna Tartarorum, in numerorum scythicorum examinum matre, erupuisse, communis est et constans Turcarum sententia. Nec esse opinamus quenquam e Christianorum historicis, qui aliam Dzengizo adscribat patriam. In primis ad confirmandum nostram opinionem facit evidentissimus Nicephori Gregoræ locus, qui lib. 2. c. 4. sect. 5. de Tartarorum horum irruptione ita loquitur: Μετὰ δὲ μακρὰν μακρῶν αὖθις ἐνιανθῶν περιοδον, καθάπερ ἐκ μεγάλης πηγῆς, τῆς πρώτης ἀποῤῥαγέντες Σκυθικῆς ἐς δύο σχίθοντα, μοίρας. ἡ μεν ἔδραμε μέχρι καὶ ἐς θάλασσαν τὴν κασωιὰν οἱ καὶ τὴν πάτριον ἤδη ἐκλατόμενοι κλῆσιν σαυρομάται καὶ μασσαγέται ἐκαλοῦντο, καὶ μελάγχλαινοι, καὶ Ἀμάζονες: οἱ δ’ ἐς τὴν Ἐυρώπην ἀποκλίναντες, τὴν παρωκεάνειον