Pagina:Hussowski - Nova et Miranda de Turcis Victoria.djvu/6

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE VICTORIA SERENISS. PRINCIPIS ET D. DOMINI SIGISMVNDI DEI GRATIA REGIS POLONIAE MAGNI DVCIS LITHUANIAE. Rußiae. Prußiaeq; &c: Domini et haeredis, aduversus Turcos praeter omnem expectationem irruentes, subito et tumultuario conflictu parta, Carmen Nicolai Hussouiani pari celeritate confectum.


Si licet & saeui patitur uiolentia morbi,
 Conabor tristi pectore laeta sequi.
Affectusq; animi subducere nitar ab aegro
 Corpore, laeticiae cedat ut ipse dolor.
Dum saluatori properato carmine grates
 Vel potius tacito pectoris ore, loquor.
Qui propria nos pene manu defendit ab hoste
 Non quia tam digni qui relevemur ope.
Sed quia more suo dimittere crimina mauult
 Quā meritis poenis exagitare suos.
Possimusq; utinam puro perpendere sensu
 Rem, Ne duricies mentis obesse queat
Quam tener aduersus ualidos exercitus hostes
 Noster erat, uetat hic dicere uera pudor.
Defensoris adhuc pendebant militis arma
 Fixa domi, nec enim causa timoris erat.
Dum subitos belli diffudit fama tumultus
 Praeueniens moris tempora cuncta sui.
Irruere in terras Turcorum millia gentis
 Plurima, ueloci continuoq; gradu.
Illa diui merito res non est credita, donec
 Nuncius affirmans unus & alter adest.
Qui demum fecere fidem, plebeia late
 Pectora turbauit comminuitq; metus.