Pagina:Hussowski - Nova et Miranda de Turcis Victoria.djvu/7

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Sera uident res est, si proclametur ad arma
 Publica, spes in eis lapsa iacebat humi.
Sed non fracta fuit magni fiducia Regis,
 Summum non dubitans omnia posse deum
In quo spem ponens firmam, quid restet agendu
 Cogitat, & celerem pectore uoluit opem.
Non desint inquit per quos sua transigat acta
 Omnipotens, hostem conteret illa manus.
Deinde uocans equites, qui seruabantur in usus
 Pacificos, & quos illius aula fouet.
Insternantur equi dicens, intendite cursum
 Velocem iuuens, hostis ad arma uocat.
Dura nimis fateor paucos ad praelia mitt,
 Sed facilis summo res erit ista deo.
Non tentate acies, facili depellite uictu,
 Vt sine uulneribus pugnet in hoste fames.
Si tamen & modicas uires deus auxerit, esto
 Quolibet in campo liera tela uolent.
Interiore deum motu praenoscite, quantum,
 Roboris infundet, non dubitate sequi.
Caetera commendo summo tradoq; tonanti.
 Quolibet ille suis tempore promptus adest.
Insperata sui regis dum verba iuuentus
 Audijt, hoc queriturq; procul hostis erat.
Et celeri commota gradu, ne iussa moretur,
 Veloces ad equos currit, initq; uiam.
Cracouiam linquunt, fidamq; Leopolis urbem
 Immodico cursu nocte dieq; petunt.
Exemploq; alios alios hortatibus implent.
 Associant multos Regis amore sui.