Pagina:Hussowski - Nova et Miranda de Turcis Victoria.djvu/8

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Insignes Procerum quamuis onerante senecta
 Inualidi, gladios corripuere suos.
Quod si tam praeceps paulo protensius esset
 Tempus, par hosti turba futura fuit.
Contigerant urbem multo sudore petitam,
 Ad quam paulopost hostis & ipse venit.
Proditor affirmans uacuos sine milite muros
 Miratur densa tela uolare manu
Dumq; pudet muro condi portisq; teneri,
 Ad campum iuuenes impetus acer agit.
Iam conferre manun, & uires miscere parabant
 Exigui, Turco mens stupet icta metu.
Res aliter uisa est, q credebatur, & inde
 Agmina retrorsum plena pauoris agit.
Insidias metuens, non est cui fidere possit,
 Nam species certae proditionis erat.
Rursus flexa retro celerant uestigia, tandem
 Tam multos uacua dum pudet ire manu.
Conspicuos saeuis uastant populatibus agros,
 Multos mortales uincula dura premunt.
Illatebrant alios syluae uastaeq; paludes.
 Cuncta tamen lachrymis multa cruore fluunt.
Non tulit hos luctus muro secura iuuventus,
 Auxilio socijs in fera bella ruunt.
Ad quos egressos campo pugnaeq; paratos
 Accursu celeri rustica turba coit.
Quos etiam terror syluis immerserat altis
 E latebris apssim prosiluere suis.
Parua manus, sed mens cuisq; furoribus ardet,
 Aspiciunt ignes, fumus in ora uenit.