Pagina:Hussowski - Nova et Miranda de Turcis Victoria.djvu/9

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


Hinc ardere casas, hinc sanguine tincta uidentes
 Flent loca, cuiq; suus concutit arma dolor,
Hic caesis plorat pueris, hic coniuge rapta,
 Incusat mortem q sibi lenta venit.
Excutit huic lachrymas & pectora pressa dolore
 Vellit, concubitus filia passa feros.
Quam pater horrendo morientem uidit in actu,
 Et maiora sua morte tulisse putat.
Ille utero grauidae transactum coniugis ensem,
 Atq; una luget morte perisse duos.
Iamq; salutifero dicunt conuicia Christo,
 Si uindicta parum prospera detur eis.
Caelicolas cuncti precibus uotisq; fatigant,
 Ne se tam tetro tempore destituant.
Exprobrant alij, tot surdis auribus aras
 Maiores templis instituisse suos.
Vnus in extremo ludens sua facta furore,
 Clamat, pro Christo te Machomete colam.
Dummodo restituas charos cum coniuge natos
 Post quos abductos non rediturus eo.
Plus te q Christum iam pridem posse uidebam,
 Numina quis dubitet tam manifest sequi.
Taliter agrestis blasphaemia saeuit in auras
 Pessima quaeq; grauis duxit in ora dolor.
At nostri celeri cursu praedonibus instant,
 Mutua prospectu lumina semper habent.
Exiguis nubes cedit numerosa latronum
 Cuncti facta dei iam manifesta uident.
Hocq; magis flagrant animis cedentia tantum
 Terga premunt, similis res fuit alla fugae.