Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/104

E Wikisource
Haec pagina emendata est
74
de antiquissima
extensa inquieta

tio: nunquam non corpora corporibus vicina situm mutant: semper corpora effluunt, semper influunt: Vita rerum fluminis instar.et haec est vita rerum, fluminis nempe instar, quod idem videtur, et semper alia atque alia aqua profluit. Quare nihil in natura hanc corporum viciniam, seu eundem situm, vel momento quidem temporis obtinet. Et illud placitum, quod res pergant obtinere formam, qua semel praeditae sunt, scholas decet, quae ista tutoria naturae consilia in rerum naturlium caussis habent. Forma physica est continens rei mutatio.
Perfecta quies in natura non est.
Nam sane quae cujusque rei naturalis propria forma est, cum omni temporis momento ei accedat aliquid, vel decedat? Quare forma physica nihil aliud nisi continens rei, mutatio est. Perfecta quies in natura non est.Igitur ista perfecta quies omnino e physica est procul eliminanda.

§ V.

Motus incommunicari.


Motus nihil aliud est nisi corpus quod movetur; ac, si pro severiori metaphysica loqui velimus, non tam quid est quam cujus. Nam modus corporis est, qui a re, cujus est modus, nec mente quidem secernitur. Motum communicari, penetrari corpora est.Quare tantundem est motum communicari, quantum corpora penetrari. Nec sane minori reprehensione dignum videtur hoc placitum, motum a corpore in corpus communicari, quam illud de attractionibusMotus communicatio et attractio eadem videtur., motibusque, qui ob fugam vacui vulgo scholarum obtinet: nam tantundem mihi videtur, corpus projectum secum ferre omnem manus projicientis impulsum, quantum aërem in antlia haustum post se aquam sursum attrahere. Jam virtute physicae melioris per praeclarissima experimenta isthaec attractiones veri aëris circumpulsus comperti sunt: et in id placitum constantissime itur, Omnis motus impulsu nasciturmotum omnem impulsu nasci. In hos scopulos impingit, qui extensa quaedam quiescere putet. Sed qui omnia perenni motu moveri, et nullam esse in natura quietem intelligit, is corpus, quod quiescere videtur, manus impulsu non excitari ad motum, sed ad alium motum determinari; nec nostrum esse movere quiequam, Deus omnis motus author.sed Deum ommis motus authorem, eumque excitare conatum; conatum autem incipere motum; In nobis est motus determinatio.
Communis omnium motuum machina aëris circompulsio.
Motus communis
motus vero in nobis esse determinationem; ac determinationes alias ex alio machinarum genere fieri; et communem omnium motuum machinam aërem, et circumpulsionem esse sensibilem Dei manum, qua omnia moventur; singula vero quaeque aliter atque aliter moveri, peculiari