Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/106

E Wikisource
Haec pagina emendata est
76
de antiquissima
de animo et anima

lis, statim digitum moveas: sed multo tempore, saltem horae trientis, ut quidam physici rationem ineunt, a corde ad digitum sanguis circulatione perveniat. A nervis praeterea cordis musculi contrahuntur et dilatantur, qua systole et diastole sanguis perpetuo movetur: Motus sanguinis nervis debetur.unde sanguis suum nervis motum accepto referre debet. Igitur hunc masculum strenuumque per nervos aëris motum, animum; effoeminatum et succubum, ut ita dicam, in sanguine, animam dixerunt. Animus immortalis, non anima Latinis dicta.Cum autem de immoritalitate Latini loquebantur, eam animorum, non animarum dicebant. An ejus locutionis origo sit, quia ejus auctores animi motus liberos et ex nostro arbitrio; motus autem animae non sine corporis, quod corrumpitur, machina gigni animadverterent; et quia libere animus movetur, infinitum desiderat, ac proinde immortalitatem. Quae ratio tanti momenti est, ut metaphysici etiam christiani hominem per arbitrii libertatem a brutis distingui putaverint. Certe Ecclesiae Patres hominem immortali animo factum, et propter Deum immortalem factum, hinc praecipue confirmant, quod appetit infinitum.

§ I.

De Anima brutorum.


Congruit cum his, quae modo disseruimus, ea locutio, qua Latini animantia rationis expertia dixere bruta: Brutum Latinis immobile.brutum autem iisdem idem ac immobile significabat: et tamen bruta moveri videbant. Necesse igitur est, antiquos Italiae philosophos id opinatos, bruta, quod non nisi a praesentibus moveantur, Bruta a praesentibus objectis tanquam machina moventur.ea immobilia esse, et ab objectis praesentibus, veluti per machinam moveri; homines autem principium internum motus habere, nempe animum, qui libere moveatur.

§ II.

De Animi sede.


Animi sedem et domicilium antiqua Italiae philosophia cor esse opinata est: Latini in corde prudentiam collocarunt.nam Latini vulgo in corde prudentiam collocatam, et in corde versari consilia, et curas, et in pectore inveniendi acumen, seu, ut Plautine loquar, e pectore acetum,Acetum pectoris.
Cor hominis!
Excors.
Vecors.
hoc est ingenium promi loquebantur: et illae praeterea locutiones, cor hominis! et excors pro stupido, vecors pro demente, socors pro tardo ad cogitan-