Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/108

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas
78
de antiquissima
de animi sede

enim rebus pro diversis studiis alii aliter sentiunt. Utra tutior cautio ad vera meditanda, affectus exuere, an praejudicis.Ut tutior cautio sit ad vera meditanda exuere affectus rerum pene dixerim, quam praejudicia: praejudicia enim nunquam deleas, manente affectu: at affectu restincto, detrahitur rebus persona, quam iis nos imposuimus, et ultro res ipsae manent[1].

§ III.

De scepsi civili Romanorum.


Formulae censendi, judicandi, jurandique Romanorum.An ideo Romani suas sententias per verba videri, parere, et juramenta ex animi quisque sui sententia concipiebant: quia nemimem de se animum affectu vacuum praestare posse arbitrabantur; et judicandi, ac jurisjurandi religio erat, ne, rebus aliter se habentibus, pejerarent?



caput vi.

De Mente.


Mens Latinis idem ac nobis pensiero
Mentem a Diis dari.
Ideas a Deo in hominum animis creari.
Mens animi.
Intellectus agens Aristotelaeorum.
Sensus aethereus Stoicorum.
Daemon Socraticorum.
Malebranchii doctrina arguitur.
Mens Latinis idem quod nobis pensiero: et ab iisdem mens hominibus a Diis dari, indi, immitti dicebatur. Par igitur est ut qui has locutiones excogitarint, ideas in hominum animis a Deo creari excitarique sint opinati; ac proinde animi mentem dixerint; et ad Deum liberum jus et arbitrium animi motuum retulerint, ut libido, seu facultas quaeque desiderandi sit suus cuique Deus. Qui peculiaris cujusque Deus intellectus agens Aristotelaeorum, sensus aethereus Stoicorum, et Socraticorum Daemon esse videatur. Qua de re subtilissimi hujus tempestatis metaphysici multa ingeniosissime dissertarunt. Verum si haec acerrimus Malebranchius vera esse contendit, miror quomodo in primum Renati Carthesii verum concedat: Cogito, ergo sum: cum ex eo quod Deus in me ideas creat, conficere potius debeat: Quid in me cogitat; ergo est: in cogitatione autem nullam corporis ideam agnosco: id igitur quod in me cogitat, est purissima mens, nempe Deus. Nisi forte mens humana ita sit comparata, ut cum ex rebus, de quibus omnino dubitare non possit, ad Dei Opt. Max. cognitionem
  1. Confer quoque secund. Vici Epist. in fine hujus Operis, § 4 prope ad dimidium; unde patet non esse easdem caussas ac errorum occasiones.