Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/112

E Wikisource
Haec pagina emendata est
82
de antiquissima
de ingenio

trat, et res diversas, uti duas lineas in puncto unitas extra rectum angulum longe dissitas a basi relinquat. Et ita obtusum ingenium sit quod serius, acutum quod ocius diversa conjungat. Ingenium et natura idem.Porro ingenium et natura Latinis idem: an quia humanum ingenium natura hominis sit;Ingenium propria hominis natura.
Unus homo videt rerum commensus, seu proportiones.
Deus naturae artifex, homo artificiorum Deus.
Cur scitum pro pulchro dictum.
quia ingenii est videre rerum commensus, quid aptum sit, quid deceat, pulchrum et turpe, quod brutis negatum? An quia ut natura gignit physica, ita ingenium humanum parit mechanica; ut Deus sit naturae artifex, homo artificiorum Deus? Certe unde scientia, et inde scitum: quod non minus eleganter ben inteso et aggiustato Itali vertunt. An quod scientia ipsa humana nihil aliud sit nisi eflicere, ut res sibi pulchra proportione respondeant, quod uni ingeniosi praestare possunt? Cur geometria et arithmetica scientiarum exploratissimae.
Ingegnieri cur sic dicti.
Et ideo geometria et arithmetica, quae haec docent, sunt scientiarum exploratissimae; et qui in earum usu excellunt, ingegnieri Italis appellantur.

§ IV.

De certa facultate sciendi.


Quae meditata disquirendi occasionem faciunt, quae sit propria homini facultas ad sciendum data. Tres mentis operationes, perceptio, judicium, ratiocinatio.Homo enim percipit, judicat, ratiocinatur: sed saepe percipit falsa, saepe temere judicat, perperam saepe ratiocinatur. Graecae philosophorum sectae has homini ad sciendum facultates datas opinatae sunt, et sua quamque dirigi arte:Tribus artibus diriguntur topica, critica, methodo. facultatem nempe percipiendi topica, judicandi critica, ratiocinandi denique methodo. De methodo autem nulla in suis dialecticis praecepta tradiderunt; quia eam satis superque pueri usu ipso, dum darent geometriae operam, ediscebant. Cur antiquis nulla peculiaris methodi ars.Extra geometriam antiqui ordinem putarunt prudentiae committendum, quae nulla dirigitur arte; et quia nulla dirigitur arte, prudentia est. Nam soli artifices percipiunt ut alia primo, alia secundo, alia alio loco disponas: quae ratio non tam prudentem, quam fabrum aliquem format. Methodo geometrica nec consilia instituenda;Et vero si methodum geometricam in vitam agendam importes,
nihilo plus agas,
Quam si des operam ut cum ratione insanias;
et tanquam in rebus humanis non regnarent libido, temeritas, occasio, fortuna, per anfractus vitae recta pergas. Nec oratio civilis dispensanda.Methodo autem geometrica orationem civilem disponere, idem est ac nihil in oratione acutum admittere, nec nisi