Haec pagina emendata est
87
italorum sapientia
sit verum ad hoc instar; ut tria et quatuor faciunt septem; ut trianguli duo anguli ambo sunt tertio majores: quod tantundem est, quantum ex geometria physicam spectare; et qui id postulat, re ipsa hoc postulat, tunc mihi physica vera erunt, cum feceris: ut geometrica ideo hominibus sunt vera, quia faciunt.
caput viii.
De Summo Opifice.
Cum his, quae de vero et facto disseruimus, et quod verum sit collectio elementorum ipsius rei, omnium in Deo, extimorum in homine; et verbum mentis proprium in Deo, improprium in homine fiat; et quod facultas sit eorum, quae facimus, et quae solerter et faciliter facimus,Numen, Fatum, Casus, Fortuna. haec quatuor Latinorum verba, Numen, et Factum, Casus, et Fortuna consentiunt.
§ I.
De Numine.
Natura quid.ego puto ab hac fingendi facultate poëtas pictoresque dictos esse divinos; ita ut haec divina faciendi facilitas natura sit; in homine autem sit rara et praeclara illa virtus, tam difficilis, quam commendata, nobis dicta naturalezza: Cicero verteret genus sua sponte fusum, et quodammnodo naturale.