Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/179

E Wikisource
Haec pagina emendata est
excellentissime domine


Vixdum primum justae aetatis diem abhinc ferme biennium attigeras, quum mihi, eam Tecum gratanti augurantique ut virtute et felicitate cumulatam ad aevum usque perduceres, Tu, pro tua humanitate meo officio commendato, Antonii Caraphaei patrui tui vitam latine conscribendam mandasti. Ibi tum scivi novique quam bonum ingenium haberes; quantum liberali institutione profecisses; et ad qualem esses animi virtutem eximiam incohatus. Ad quam enim aetatem plerique omnes adolescentuli vel in sacris paternis constituti pervenire flagrantissime cupiunt, ut liberius vivendi habeat potestatem; Tu parentibus orbatus, jam liberi tuarum rerum arbitrii, ista praestas plena sapientis magnique animi exordia. Inter sermones enim tecum cotidie habitos, de ore tuo neque de praeclarissimo genere, unde ortus; neque de amplissimis fortunis, in quibus natus es, et eductus atque educatus, ullum unquam excidere verbum memineram; quando id Te primum curare animadverti, ut Patrui tui res gestae communi cunctis gentibus linguae, et seculorum vetustatem perlaturae commendarentur: ex quo facto tua eximia in Patruum pietas, singularis patriae exornandae diligentia, et admirabile virtutis studium plane intelliguntur. Quamobrem conficiebam: si isthaec adolescentulus agitat, quid ubi ad exactae virtutis aetatem pervenerit? qui nunc severioribus interioribusque disciplinis incumbens cum summo ingenio acre judicium componit? docilitatemque vero tantam exhibet, ut de abstrusissimis altissimisque rebus cuicumque cum eo disserat pauca admodum verba sint satis? ea autem vultus cultusque modestia, ut vel tacitus adrogantiam fastumque, adfinia summae fortunae mala, pudore