Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est
xii
prooemium

admittatur, in philosophica Vici ratione summam cohaerentiam, unitatemque magis semper magisque admirandam revelat: inde postremo quod in prooemio declarandum judicavit, suum ipsius propositum a Varroniano illo atque ab eo quod sibi constituerunt Sanctius, J. Scaligerus et Scioppius, discrepare. Ii enim, inquit ille, ex philosophia quam ipsi docti fuerant, et excolebant, linguae caussas eruere, et systema comprehendere satagerunt; nos vero nullius sectae addicti, ex ipsis vocabulorum originibus, quaenam antiquorum sapientia Italorum fuerit, sumus indagaturi[1].

Postea vero artificium illud nullum prope usum comparavit. Cum enim, subductis a fortuito casus impulsu rerum humanarum eventibus, nationum decursus legibus firmis semperque sibi constantibus devinctus fuerit; humanique arbitrii actus ad scientiam redacti sint; cum ideo probatum fuerit in auctoritate atque traditione vim illam repositam esse, qua impellente, hominum genus majora ac praestantiora molitur; cum haec, inquam, omnia jam praestiterit Vicus: an factum aliud magis ineluctabile Carthesianae novitati objici potuisset? Preterea quae Ephemeridum scriptores ex opposito arguebant, jam ipsum tamquam taedio affectum a persequendis etymologiis grammaticis dimoverant[2]. Ut autem cupidinem dignoscendi veterum leges et religiones expleverat, cultus ille quo antiquissimam sapientiam reverebatur, jam prope evanuerat; et originum scientia auctorem eo adegerat, ut linguarum origines a civilibus quidem necessitatibus, non a philosophicis doctrinis depromeret[3]. Quam-

  1. Pag. 50.
  2. Vide Vici vitam.
  3. Cf. opus de Universo Jure, pag. 108, 185, 97.